301. II. Endre király a Garam melletti sz. benedeki apátságnak jobbágyait vámkedvezményekben részesíti. 1229.

A. Dei gracia Rex Hungarie omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit salutem et omne bonum. Ad uniuersorum noticiam volumus peruenire, quod nos piis antecessorum nostrorum vestigiis atque statutis inherere cupientes, populos Ecclesie nostre de Gron in uilla Wduord constitutos, ab omni tributo, quod in ipsa eadem uilla deberent soluere, liberauimus. Ita tamen, quod in aliis locis, ubi tributa exigenda sunt, dimidiam particulam tributorum solummodo persoluant. Et ut huius rei series nullis unquam temporibus possit retractari, presentem paginam sigilli nostri munimine per manus Bulch aule nostre Cancellarij Geuriensisque Prepositi fecimus roborari. Anno Dominice Incarnacionis M° CC° XX° VIIII°.

(Az eredeti után; Knauz, Magyar Sion II. köt. 287. l.)