279. Miklós nádor itélete a pannonhalmi apátság szolgáló népeinek tartozásairol. 1226 körül.

Nicolaus Dei gracia Palatinus et Comes de Sopron vniuersis presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Ad noticiam omnium tam presencium quam posterorum volumus peruenire, quod cum populi Ecclesie Beati Martini de Pannonia indebitis exaccionibus et seruicijs de tempore in tempus se esse aggrauatos domino Regi Andree lacrimabiliter fuissent conquesti; placuit eidem, vt causam querimonie illorum nobis committat audiendam et ordine juridico finitime determinandam. Constitutis itaque in nostra presencia vniuersis populis iam dictis ex vna parte, jobagionibus et Capitulo memorato ex alia parte, antiquas leges et debita eorundem populorum a Sanctissimo Rege Stephano eis instituta diligenter et sollicite a Capitulo et jobagionibus ordinatim exquisiuimus. Quibus exquisitis et per omnia veraciter expertis, exacciones quasdam, et que populis vduornicis superflue addita esse videbantur, licet ex multis temporibus, Abbate tamen et Capitulo, nec non jobagionibus eiusdem Ecclesie consencientibus resecauimus; que vero justa et authentica fuerant, in perpetuum reseruanda confirmauimus, et ea presencium litterarum notulis seriatim feciraus annotari. Hec sunt igitur debita, quibus ipsi vduornici Ecclesie prelibate sine omni contradiccione seruire tenentur. Primum debitum eorum est, a tempore nouarum frugum persolvere in sex mensibus, vnoquoque videlicet mense de suis proprijs, CXXX akones farine de frumento, et quadraginta akones de siligine, et CLXX akones de annona. Item debitum eorum est ad alios sex menses, portare segetes tam Syinigij, quam in alijs partibus existentes, centum videlicet et LXX akones ad molendinum Ecclesie, et ea ibi molare, et reportare ad clicium. Item debitum eorum est, facere communem farinam vsque ad XX akones pro pastu cuiusque mensis, de segetibus tamen Ecclesie. Item debent facere communem araturam, que dicitur eneu, de vnoquoque mense decem jugera, et ea seminare ex grano Ecclesie. Item hi, qui pascunt mensem, debent dare currum cum jumento ad portandos panes Abbatis, quocunque iuerit. Preterea omnes vduornici communiter debent dare currus cum animalibus ad farinam portandam Abbati et monachis quocunque necesse fuerit ire pro negocijs Ecclesie, siue ad curiam Regis, siue alias. Similiter omnes ceteri populi seruiciales, scilicet pelliparii, sutores, fabri, ceterique omnes alij, qui nominantur in priuilegio Sancti Ladislai, ad omnia genera officiorum debent dare currus cum animalibus ad portandum vinum Abbati, et monachis, quocunque necesse fuerit ire. Preterea vduornici debent administrare ligna et aquam ad furnum et ad coquinam, preter balnea, et datur eis prebenda ex parte Ecclesie per mensem, in quo seruiunt. Item hi pascentes mensem tenentur dare de singulis septimanis tres carratas lignorum, ne forte aliquo casu deficiant ligna ad furnum vel ad eoquinam. Item vduornici tenentur renouare curiam furni, cum veterascit, et portam eiusdem curie custodire. Similiter tenentur renouare ortum Pannoniensem. Ad omnem vero farinam faciendam Ecclesia tenetur dare vduornicis molendina. Item vduornici tenentur ad festum Sancti Martini de pastu cuiusque mensis dare C oua, IIII gallinas, et II anseres; et ad carnipriuium similiter; in pascha vero C oua et agnum vnum. Item tenentur in festo Sancti Martini, et in aduentu Regis, de vnoquoque mense III carratas lignorum, que vocantur eulfa. Item tenentur dare plebano suo de singulis mansionibus II hidrias annone. Preterea quelibet villa ad festum Sancti Martini tenetur dare bouem triherbem, et de quolibet loco vnam idriam annone, et vnam brasij. Item vduornici tenentur dare ad festum Sancti Martini XXX panes; et tenentur dare de vnoquoque mense annuatim filum ad vnum rete huzonis, et portare ad monasterium; et debent dare panem interim illis, qui parant recia. Preterea omnis populus tam vduornicorum, quam et alij, tenentur colligere fenum, quilibet corum vna die; similiter et vna die portare fenum, et vna die metere. Fabri vero ex eisdem populis tenentur operari apud monasterium in vna incude; non tamen ipsi debent portare ferrum, sed vnus faber ex ipsis vadit ad ferreum castrum pro eligendo ferro; similiter tenentur facere ferramenta et alia necessaria, preter dictam vnam incudem. Preterea de singulis villis in priuilegio Ladislai nominatis vnaquelibe mansio tenetur in suo curru et animali portare tunellam vini de vino Ecclesie siue de Symigio, siue de Sala vsque Ecclesiam ipsam Beati Martini. Ceterum omnes vduornici, vnaquelibet mansio tenetur facere brasium de hordeo provenienti Ecclesie ex decimis ad duos akones. Exacciones uero et debita, que eis laxauimus, hec sunt: Decimas videlicet de vino, agnis, de apibus provenientes non soluere; et residuum vinum non portare, que hactenus facere consueuerunt; duo jugera de aratura, que vocatur kuen (?), et LXX panes, quos debebant ad festum Sancti Martini per singulos annos, ex voluntate tam Abbatis quam et monachorum eis indulsimus. Statuimus eciam, quod Abbas sepe memorate Ecclesie descensum suum eodem modo, sicut Abbas Varadiensis, vel Simighiensis, aut Sexardiensis tenentur exigere. Yt autem hec omnia auctoritate domini Regis a nobis statuta irrefragabiliter perdurent in perpetuum, presentem paginam super his concessam sigilli nostri munimine duxinms corroborare.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a nádor pecséte már elveszett, a pannonhalmi főapátság levéltárában. II. Endre király által 1233. megerősíttetett.)