274. II. Endre király adománya Ugrin esztergami érsek testvérének számára. 1226.

(Andreas Rex Vngarie) omnibus presentes litteras inspecturis salutem, et omne bonum - - - - - presencium quam futurorum noticiam volumus pervenire, quod cum - - - - Vgorinj quondam Archiepiscopi Strigoniensis, pro suis - - - - serviciis, continuis multo ampliora mereretur, tamen - - - Yiner, in Parochia Albensi ad Comitatum de Bana pertinens - - - VIII mansionibus ibidem degentibus ei VIII vineys et CLX iugeribus terre iure perpetuo sibi et per eum suis heredibus contulimus possidendam, presentibus nostris Baronibus, Curiali Comite nostro Ocuzh scilicet, et aliis, necnon Magistris; et in possessionem predictam fecimus introduci per fidelem nostrum servientem Nicolaum, filium Buda de Berense. Vt autem hec a nobis facta donacio salva semper et inconcussa permaneat, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus Magistri Zlandi Lectoris Albensis, nostri Cancellarii. Anno ab Incarnacione Domini M° CC° XXVI°

(Az eredeti után közölte Ráth Károly; Győri történelmi és régészeti füzetek III. köt. 297. l.)