271. Az esztergami káptalan bizonyságlevele, hogy Wendégi Epelen levő birtokjogát Epeli Benczének eladja. 1225.

Nicolaus Prepositus Strigoniensis et eiusdem loci Capitulum omnibus, ad quos littere presentes peruenerint, oraciones in Domino. Vniuersitati uestre significamus, quod constitutis in nostra presencia Wendegy de uilla Epely, ab una parte, Benedicto et filio eius Muthud de eadem uilla, ab altera, proposuit dictus Wendegy, quod ius, quod habebat in dicta uilla Epely, tam in terra, quam in feneto, quam eciam in siluulis, que vulgo horosth dicuntur, de uoluntate uillanorum suorum, prefato Benedicto et filio eius Muthud pro IV marcis argenti et dimidia totaliter uendidisset, perpetuo pos sidendum, et de precio plenissime sibj satisfactum esse confessus est. Hys a uenditore propositis, VI homines de eadem uilla, uidelicet: Jacobus, Petha, Cheta, Mogd, Bescha, Chumov, ex parte uillanorum transmissj, ut dicebant, prefatum contractum ipsis consencientibus inter partes factum esse pro testatj sunt. Postulauerunt ergo omnes communiter, ut super hoc facto litteras concederemus testimoniales, sigilli nostri munimine roboratas. Quod et fecimus anno ab Incarnacione Domini M CC XX V°. Datum per manus Magistri Benedicti Lectoris Strigoniensis.

A. B. C. D.

(Az eredeti után; Knauz Magyar Sion II. köt. 214. l.)