265. Konstanczia cseh királyné, III. Béla magyar királynak leánya, Bizencze városát szőlőhegyeivel megadományozza. 1223.

C(onstantia) Dei gracia Regina Bohemorum et Ducissa Moravorum, notum facimus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod volentes ciues nostros dilectos de Bysinze in Prouincia Brecislauensi, quam a carissimo marito nostro gubernandam accepimus, cum omnibus suis pertinencijs et redditibus, post incursum malignorum et ignis voraginem, quo magna pars eorum ciuitatis consumta esse dinoscitur, pristinum in statum, ymmo iuxta posse in commodiorem, constituere et euehere; Regie compassionis intuitu ipsis uinearum montes, quos plantauimus ipsi ciuitati adiacentes, contulimus in perpetuum possidendos, relaxantes omnes decimas, que nobis competere poterint exinde. Exceptis tantummodo decimis vinearum, quas monialibus ad Sanctum Petrum in Olomuc, et monasterio in Gradisch, hactenus persoluimus, quas etiam in futurum soluent prefati ciues de iisdem montibus. Et ut hec nostre benignitatis donatio robur in perpetuum valiturum obtineat, carissimus maritus noster dominus Otokarus, qui et Premizl, Dei gracia Rex Bohemorum et Dux Morauorum, sigilli quoque sui munimine hanc nostram paginam roborauit. Actum in Godinge mense Martio anno gracie millesimo ducentesimo vigesimo tertio; coram testibus subnotatis, quorum sunt hec nomina: Bawarus Olomucensis Camerarius, Stephanus de Medloue, Cstibor Castellanus Prerouensis, Ratiborius Judex Brunensis, Cunradus Scriba Brunensis, Onso Burgrauius de Podiuin, et alii quam plures, Datum ibidem per manus Jaros Capellani nostri.

(Boczek Antal, Codex Diplomaticus et Epistolaris Moraviae, II. köt. 148. l)