263. Gondola János és nejének alapítványa a sz. Miklós tiszteletére Brelusban épített monostor érdekében. 1222.

Anno Domini 1222. mense Octobris die 2. astante, cum dominus Acontius, domini Papae Subdiaconus, et Capellanus, Apostolicae Sedis Legatus, Rhagusium devenisset, et in Archiepiscopali aula resideret, ipso praesente, et praesentibus Blasio Cathariensi Episcopo, Joanne Dandulo Ragusino Comite, Jordano Locrumensi Abbate, domino Alexio Vali, domino Mathaeo Balislavae, domino Luccari Narmeri Judicibus juratis, Balli Zervati, Nicolao Mauri, Mathaeo Bodaazzo, Bundania Petri, et testibus ibidem assignatis, Marino Petragne, Joanne Bogdani Petracicha, Petro Rozini, et aliis. Tunc Joannes Gundula in medio astans, mera ac propria voluntate, et consensu suae conjugis Dobroslavae filiae Mauri Mananae, quae interrogata assensum in hoc plenum praebuit, monasterium Sancti Jacobi Apostoli, quod propriis suis construxerat nummis in loco, qui Brelus vocatur, sub protectione domini Papae Romanae Ecclesiae statuerunt, ut in illius sit potestate atque ditione, ita tamen, ut semper monasterium sub Beati Benedicti regula consistat, et Abbatis custodia, et fratrum ibi degentium, et ut nemo suorum tam clericorum, quam etiam laicorum aliquam habere possit proprietatem, aut potestatem, salva tamen reverentia domini Rhagusini Archiepiscopi. Quod quidem monasterium praefatus Joannes Gundula una cum conjuge sua Dobroslava, per juramentum Evangelii statuentes firmaverunt, ut haec, quae scribuntur, inviolabiliter perpetuo perseverent; dotantes illud suis donis et possessionibus, videlicet tribuentes ei suas vineas omnes, et terras, quae sunt in Brelo, et earum pertinentias, et vineas, et terras suas, quae sunt in Vergatto, quas de Communi Rhagusino emerant, et vineas, et terras omnes, quae in circuitu ejus sunt, quae de paterna fuerunt haereditate dicti Joannis, et domum, quae est ad Pusterulam, quae fuit patris ipsius Joannis, et molendinum cum suis pertinentiis, et centum quinquaginta pecora, et triginta vaccas, et duos servos, et quatuor paria bovum; et Dobroslava per fidei juramentum spopondit dare eidem monasterio post mortem suam domum, quae olim fuit sui patris. Statuerunt atque voluerunt, et ut firmum haberetur in perpetuum decreverunt, ut si Abbas, qui nunc est, decesserit, nullum alium in Abbatem eligant, nisi quem Congregatio ipsius Coenobii, ut decet, communi, et concordi voluntate, si eligere voluerint, secundum regulam monachorum eligant.

Haec autem omnia, quae praedicta sunt, secundum Benedicti Abbatis regulam disposita firmiter observentur. Si forte aliquis hoc temere perturbare praesumpserit, decreverunt atque statuerunt, ut defensores existant, Damianus, et Grubescia Gundulae, fratres ipsius Joannis, et eorum haeredes perpetualiter. Ita tamen, ut non haereditarii sint, nec vocentur haereditarii, sed solummodo defensores sint ipsius Coenobii. Dictus vero Joannes Gundula, et ejus conjux Dobroslava statuerunt firmiter, promittentes post obitum ipsius Joannis et conjugis ejus Dobroslavae, ut eidem Coenobio deveniant omnes vineae, et terrae, quae sunt in Gionchetto cum pertinentiis earum, et domus, quae est juxta domum Grubiscae fratris ipsius Joannis. Similiter, ut dictum est, statuerunt, ut eidem Coenobio deveniat domus cum omnibus pertinentiis etiam, in qua ipsi nune habitant. Decreverunt etiam et hoc, ut si quis hanc illorum dispositionem ac deliberationem aliquo modo dissipare, vel infringere voluerit, maledictionem Omnipotentis Dei, et Beatae Mariae semper Virginis, et Beati Jacobi Apostoli, et duodecim Apostolorum, omniumque Martyrum, Confessorum, Virginum, atque omnium Sanctorum incurrat.

Ego Presbyter Gabaldus Communis Notarius juratus, qui etiam his omnibus praesens fui, scripsi, et testis permaneo.

(Farlati, Illyricum Sacrum VI. köt. 93. l.)