245. Treguen trau-i püspök Szarandában, dalmátiai helységben, sz. Miklós templomának alapkövét teszi le. 1218.

In nomine Christi Amen. Anno eius Incarnationis 1218. 13. Januarii. - - - Cum Ecclesia Spalatensis Archiepiscopo careret, Ego Treguanus Dei gratia Episcopus Traguriensis, a Grupcio Archidiacono et Canonicis Ecclesiae Spalatensis, nec non a Deodato Abbate et monachis Sancti Stephani accersitus, ut sacris precationibus initiarem primum lapidem subiiciendum fundamentis ecclesiae Sancti Nicolai de Saranda, quam in honorem eiusdem Divi aere suo aedificare constituerat Racca civis Spalati cum Elisabetha eius coniuge, ab illis percontatus sum, quid et quantum in dotem atque administrationem eiusdem ecclesiae contribuere vellent. Uterque respondit palam aperteque coram clericis et laicis utriusque sexus, qui sane frequentissimi convenerant, sibi in animo esse, locum illum, et quidquid agri circa erat, offerre ac tradere pro expiatione animae suae et suorum parentum Deodato Abbati et monachis Sancti Stephani. Praeterea ad Ecclesiam dotandam assignabant terras omnes frugiferas, quas illi possidebant in Marnano; quibus quidem excolendis satis esse aiebant quatuor boves, quos item cum grege ducentarum ovium, ac decem apiariis eidem Ecclesiae donabant; et decrevisse etiam cisternam ibidem fodere, unde ad usus necessarios aquae quod satis esset, suppeteret. Quae omnia se facturos polliciti sunt sub ea conditione, ut monachi tres clericos, aut minimum duos constituerent, qui perpetuo eidem ecclesiae tuendae et custodiendae praeessent, simulque Divinis mysteriis ibidem operam darent. His auditis, implorata Spiritus Sancti gratia, ad Dei gloriam, et honorem Sancti Nicolai lapidem rite consecravi, et statis cerimoniis adhibitis in profundum locum ad substruenda fundamenta dimisi. Testes fuerunt Andreas et Petrus diaconus.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 336. l. Okát annak, hogy a spalatoi érseki szék itt üresedettnek mondatik, holott más okmányokban Slavizo mint „Electus Archiepiscopus Spalatensis” említtetik, Farlati abban keresi, hogy sokan ennek választását törvényesnek el nem ismerték. Id. m. III. köt. 244. l.)