228. III. Incze pápa átírja szent István királynak 1001-ki privilegiumát, melylyel a pannonhalmi apátságot alapította, 1215.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis... Abbati et Conventui Sancti Martini de Pannonia salutem et Apostolicam benedictionem. Cum inter vos et venerabilem fratrem nostrum... Vesprimiensem Episcopum super decimis Comitatus Sumugiensis et rebus aliis longa coram nobis controuenrsia uerteretur, uos ad iuris uestri defensionem priuilegium Sancti Regis Stephani produxistis, quod idem Episcopus multis modis nisus est inprobare; sed uobis e contrario diuersis rationibus resistentibus, ipse tandem in sua intentione defecit. Ne igitur ipsi priuilegio ulterius possit opponi uicium falsitatis, illud, quod contradicto (így) judicio comperimus esse verum, de uerbo ad uerbum presenti pagine iussimus annotari. Cuius tenor est talis;

In nomine Domini Dei Summi stb. (következik szóról szóra szent István királynak 1001-ki privilediuma, melylyel a pannonhalmi apátságot alapította, mint Fejérnél Cod. Dipl. I. köt. 280. sk. ll.).

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre annotationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursum. Datum Ferentini V. kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno octauo decimo.

(IV. Béla király átiratából, mely a pannohalmi főapátság levéltárában őriztetik Capsa 33. M. alatt.)