214. III. Incze pápa az esztergami káptalant a János esztergami érsek által adományozott nagyszombati templom birtokában megerősíti. 1211.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filijs Capitulo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Cura a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filij, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu; Ecclesiam Sancti Nicolaj de Scembot (így), quam venerabilis frater noster J(ohannes) Archiepiscopus uester uobis contulit canonice cum pertinentijs suis, sicut eam iuste, ac pacifice possidetis, uobis auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nullj ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ej ausu temerario contraire. Si quis uero hoc attemptare presumpserit; indignationem Omnipotentis Dej et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani III. Idus Februarij, Pontificatus nostrj anno quartodecimo.

(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion II. köt. 203. l.)