213. II. Endre királynak sóadománya a pannonhalmi apátság számára. 1211.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Vnitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie Lodomerieque Rex in perpetuum. Recolentes antecessorum nostrorum deuocionem in operibus misericordie semper extitisse feruentem, elemosinas ab eisdem Deo collatas non solum nostris temporibus obseruare, sed et zelo proprii feruoris intendimus ampliare. Cum itaque clare memorie Bela Illustris Rex, pater noster, pro remedio anime sue Monasterio Beati Martini de Sacro Monte Pannonie ad sustentacionem fratrum ibidem Deo seruientium, tres naues saliferas liberas sub hoc libertatis tenore contulerit, quod videlicet ab ipso salifodine loco usque ad iam dictum Montem Pannonie, tam per aquam, quam per terrara, nemo de salibus illis, quos eedem naues detulerint, tributum exigere, uel aliqua alia dampnifica exaccione eos audeat inpedire; nos, quorum interest non solum paterne hereditatatis, sed eciam esse Christianitatis heredes, eandem elemosinam a patre nostro collatam, eidem Monasterio sub eiusdem libertatis tenore perpetuo confirmamus. Et quia in ipso loco salifodine predictum Monasterium Beati Martini minus libere solet predictos sales accipere, et a salifodinariis uel aliis super ipsis salibus multimodis exaccionibus fatigari eo, quod libertas ipsa in priuilegio patris nostri minus plenarie est expressa; nos de nostra deuocione eidem Monasterio expressiorem concedimus libertatem, uidelicet: ut predicte naues Saucti Martini per omnia eam libertatem habeant, quam Bistryensis et Orodiensis Ecclesiarum naues utantur. Et ut huius nostre confirmacionis et coucessionis nostre tenor perpetuum robur optineat, eum auctoritate Regia perhenamus per presentem paginam sigillo nostro munitam. Datura per manus Magistri Thome aule Regie Cancellarii, et Bezprimiensis Prepositi, anno ab Incarnacione Domini M.° CC.° XI° Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reuerendo Bertholdo Colocensi Electo et Bauo existentibus; Calano Quinque-Ecclesiensem, Bolezlao Waciensem, Cathapano Agriensem, Simone Waradiensem, Desiderio Chenadiensem, Willermo Transsilvaniensem, Gothardo Zagrabiensem, Petro Geuriensem, Roberto Bezprimiensem Ecclesias feliciter gubernantibus; Poth Palatino et Mussuniensi Comite, Michaele Woiuoda existentibus; Petro Bachiensi, Jula Budrugiensi, Bancone Bychoriensi, qui et Curialis Comes est Regine, Marcello Keweiensi, qui et Curialis Comes est, Nicolao Posoniensem Comitatum teneutibus, Regni nostri anno VI°.

(A pannonhalmi főapátságnak levéltárában lévő ú. n. Liber Rubeből 19. l.)