207. III. Incze a Pasman dalmatiai szigeten fekvő, sz. Kozma és Damiáni apátságnak birtokát megerősíti és az apostoli szék pártfogása alá veszi. 1209.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati et fratribus Conventus Sancti Cosmae et Damiani de Monte salutem et Apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tamquam pia mater, protectionis suae munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, personas vestras cum omnibus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis dante Deo potestis adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus; specialiter autem ecclesias, monasterio vestro subditas, sicut eas juste et pacifice possidetis; nec non etiam donationem ecclesiarum Sancti Petri de Bubniani et Sancti Dimetri de Jadra, cum omnibus pertinentiis earumdem ab illis, ad quos hujusmodi donatio pertinebat, provida vobis liberalitate concessas, vobis, et per vos Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino huminum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et protectionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Viterbii 14. kalendas Julii, Pontificatus nostri anno 12.

(Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 8. l.; Migne, Innocentii III. Romani Puntificis Opera IV. köt. 194. l.)