201. II. Endre királynak Chof nevű helységet tárgyazó adománylevele Potho mosonyi főispán számára. 1208.

HTMLAWED 1.1.9.4 TESThtm / txt documentation
Input » (max. 8000000 chars)

View unprocessedSelect allEncoding:

Settings »
Input code » 9579 chars, ~91 tags Input binary » Finalized internal settings »
Output » htmLawed processing time 0.0141 s, peak memory usage 0.63 MB

Select all

Output code »

Output binary »
Output rendered »
Árpád-kori Új Okmánytár

324201.
II. Endre királynak Chof nevű helységet tárgyazó adománylevele Potho mosonyi főispán számára.
1208.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gratia Vngarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum Regie Celsitudinis munificentia nullis terminis coarctetur, sed optima in Principe donandi mensura inmensitus iudicetur; precipua tamen est erga benemeritos circumspectio adhibenda, ne quis apud illum sui laboris premio defraudetur, qui sue liberalitatis beneficia etiam ad extraneos usque protendit. Inde est, quod fideli nostro Pothoni Comiti Musuniensi propter eximia sue fidelitatis merita et indefesse probitatis constantiam, uillam quandam nomine Chof in Comitatu Musuniensi sitam, terra ipsius uille certis ex omni parte metis distincta, adiunctis etiam eidem terre trecentis iugeribus terre Castri Supruniensis, cum aliquot uineis sub eisdem metis inclusam, sibi et per eum suis heredibus iure perpetuo contulimus possidendam, et eum per pristaldum nostrum Theodorum de genere Opuz, presente etiam Gregorio filio ipsius Theodori, in possessionem eiusdem uille fecimus introduci. Ad maiorem etiam cautelam metas eiusdem terre ab ipso pristaldo designatas presenti scripto iussimus aunotari. Que hoc ordine disponuntur: Incipit sane eadem totalis terra a fluuio Sar, qui diuidit terram Theutonicam ab Vngaria, et ibi est meta; inde dirigitur uersus orientem ad riuulum Megapotok, secus cuius rippam uadit ad montem Challars, et ibi est terminus; et ibi ad iungitur terra illa, quam supradiximus a Supruniensi Comitatu subiectam eidem Comiti nos dedisse, que protenditur ad uallem Salch, et ibi est terminus; inde dirigitur ad Hidus arch, iuxta quam est terminus; et inde itur ad paruum montem, et est terminus; a quo tendit ad uallem Nir, et est terminus; per quam uallem itur ad predictum montem Challars, et est terminus; inde ad montem Lerz, et est terminus; indeque 325pergit ad lutosam uiam, et est terminus; ex qua dirigitur ad populeum montem, in quo est terminus; inde uadit ad iemalem uallem, et est terminus, et per eandem uallem itur ad montem erinacej: et inde per pedem monte (így) Medches transit ad predictum Sav, secus cuius rippam uadit ad primum terminum. Vt autem hec a nobis faeta donatio nullis unquam temporibus ualeat retractari, presenti eam pagina in notitiam deduci posterorum, et Regie auctoritatis sigillo iussinius roborari. Datum per manus Roberti Prepositi Albensis et Regie aule Cancellarij in anno Dominice Incarnationis M° CC° VIII°. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo. Reuerendo Bertoldo Colocensi Electo existentibus; Kalano Quinque-Ecclesiensem, Bolezlao Waciensem. Katapano Agriensem, Desiderio Chenadiensem, Kalenda Vesprimiensem, Willelmo Ultrasiluanam, Gothardo Zagrabiensem, Petro Geuriensem Ecclesias feliciter gubernantibus. Chepano filio Stephani Bachiensi et Palatino Comite, Bancone Bano, Benedicto Woiawoda existentibus; Jula Budrugiensem, Smaragdo Bichoriensem, Petro Curiali Comite Regine Chenadiensem, Nicolao Curiali Comite Keweiensem, Marcello Supruniensem, Mog Posoniensem Comitatus tenentibus, Regni nostri anno quarto.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét már lehullat, a mélt. báró Révay család levéltárában.)