200. Bertalan scardonai püspök ezen apátságot a bubnianoi sz. Péter templomnak birtokában megerősíti. 1207.

Bartholomaeus Divina dispositione Scardonensis Episcopus, licet indignus, Dominico Abbati Sancti Damiani de Monte, dilecto in Christo fratri, et perte tuis Catholicis successoribus in perpetuum. Dignum itaqne et consentaneum omni rationi est omnibus, maxime Ecclesiarum Praelatis, monasteria et loca Dei fovere, manutenere, et omni modo consulere, ac vota, quae rationis tramite non discordant, effectu prosequente imlere. Eapropter, dilecte in Domino frater, tuis justis postulationibus gratum praebentes assensum, Ecclesiam Sancti Petri de Bubniano, quae voluntate et assensu fundatorum ejus, quorum nomina inferius scripta sunt, tibi et tuo monasterio cum omnibus suis pertinentiis subposita et tradita est, auctoritate nostra damus, et confirmamus, statuentes praesentis scripti firmitate, ut nulli omnino hominum de praedicta Ecclesia te, vel ipsum monasterium, et successores tuos aliqua dolositate, vel violentia liceat perturbare, molestare, vel inquietare. Quicumque igitur fuerit ille cuiuscumque ordinis seu conditionis, qui praedictum monasterium Sancti Damiani de praedicta Ecclesia, et omnibus suis pertinentiis, et tuos quoque successores fatigare praesumpserit, iratum habeat Deum Patrem Omnipotentem, et Jesum Christum filium ejus, ac Spiritum Sanctum ab utroque procedentem; conservatoribus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, et vita potiantur aeterna. Haec omnia per nos statuta et completa sunt traditione Sloviniae filii Boricii, et Grubesse fratris ejus, Radoslavi et Dragoslavi filiorum Stephani, Yrace Binboli filii Tollissi, Jurgii filii Redosci, Nicule et Prodanizi filiorum Dominici Gussikiorum, praedictae Ecclesiae fundatorum; praesentibus Mirgo et Dessidrago, Stojanno, Negosso, Dragovano presbyteris; Duymo, Mogorovikio, Tattaro, Chleunanino, Choddimero, Caciclo, Juttroso etc. Scripta sunt haec omnia et firmata a Vitale Sancti Petri Veteris Plebano et Jadertino Notario, festo Sancti Benedicti Abbatis, quae est XII. kalendas Aprilis, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 1207., Indictione decima; tempore domini Innocentii Papae tertii, regnante vero Andrea tertii Belae Regis filio, Ungariae, Dalmatiae, Croatiae Ramae, Serviaeque Rege feliciter.

(Farlafi Illyricum Sacrum IV. köt. 13. l. l.; Fejér ezen okmány kivonatát adta Cod. Dipl. VII. köt. 5. r. 172. l.)