194. II. Endre király megerősíti Spalato dalmatiai városnak régi szabadságait. 1207.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gratia Vngarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Regie Sublimitatis interest, et equitas suadet naturalis, ut qui sua statuta a suis successoribus desiderat observari, ipse quoque suorum predecessorum sanctiones pari stabilitate studeat conservari, ut nulla vetustate dissolvantur, que succedentium sibi Regum auctoritas stabilitate perpetua decreverit roborare. Inde est, quod privilegia a predecessoribus nostris gloriose memorie Regibus, videlicet avo et patre nostro, civitati Spalatensi pro libertate concessa renovantes, de verbo ad verbum presenti scripto nostro, tantum apposito nomine, et numero annorum Domini secundum tempora nostra immutato, hoc modo duximus inserenda.

Anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo septimo. Ego Andreas Dei gratia Vngarie Rex, juro super Sanctam Crucem vobis Spaleti Principibus firmam pacem et libertatem; mihi quoque, et filio meo, et successoribus nostris tributarii ne sitis; Episcopum vero et Comitem, quem clerus et populus elegerit, confirmabo, et lege antiquitus constituta cum nostro judice vos uti permittam; preterquam introitus portus civitatis de extraneis, duas partes Rex habeat, tertiam vero Comes Civitatis. In civitate quoque vestra neminem Vngarorum vel alienigarum habitare permittam, nisi quem voluntas vestra expetierit. Cum autem ad vos coronandus, aut vobiscum Regni negotia tractaturus venero, nemini civium vis inferatur domorum suarum, nisi quem dilectio vestra susceperit. Judicem inter vos et extraneos a me constitutum vobiscura in civitate sedulo commorari; nec eum extra urbem alias proficiscentem sui precepto aut sigillo a nobis causa placitandi sequendum concedo. Si quis vestrorum per meum Regnum terra marique negotia exercuerit, mihi aut alicui nostrorum hominum ex proprio comertio nullum persolvat debitum. Obsides a vobis nullo modo recipiam, sed in curia nostra servire volentibus, regam, et impendam; et morandi sive discedendi ad suum velle, facultatem obtineant, nullamque eis super hoc molestiam inferam. Ac si forte Dominium meum aliquem aggravare videbitur, et urbem nostram exire voluerit; secure cum uxore et filia et familia et omnibus bonis suis, quocunque sibi placuerit, eat. Hec autem omnia absque fraude et ingenio ad detrimentum civium et civitatis in aliquo attinente observabo. Vt autem tam nostrorum predecessorum, quam nostra concessio perpetue robur obtineat firmitatis, presenti eam pagina in notitiam deduci posterorum, et Regie auctoritatis sigillo iussimus roborari. Datum per manus Roberti Albensis Prepositi et aule Regie Cancellarij. Joanne Strigoniense Archiepiscopo, Bertholdo Colocense Electo existentibus; Kalano Quinque-Eccleseinsem; Boleslao Vaciensem, Katupano Agrienseni, Simone Varasdinensem, Desiderio Chanadiensem, Vlino Vltrasilvanam, Kalienda Vesprimiensem, Gottardo Zagrabiensem, Petro Geuriensem Ecclesias gubernantibus; Cheffano filio Stephani Bachiense et Palatino Comite, et Cheffano filio Miche Bano et Saguriensi Comite existentibus, Jula Budrugiensem, Nicolao Bichorrensem, Petro Curiali Comite Regine Chenadiensem, Benedicto Supriniensem, Alexandro Musuniensem, Ochuz Vesprimiensem Comitatus tenentibus; Regni nostri anno secundo.

Ego Cumanus Clericus Communis Spalatensis Juratus Notarius, ut in authentica Regia bulla de auro bollato vidi, de verbo ad verbum scripsi et consueto signo complevi.

(Kukuljevics Iván, Jura Regni Croatiae, Dalmatiae et Slavoniae I. köt. Zágráb 1862. 40 l.; v. ö. Fejér Cod. Dipl. II. köt. 118. l.)