193. III. Incze pápának intézkedései a velenczeiek ellen Jádra elfoglalásáért. 1206.

Innocentius Episcopus etc. dilectis filiis nobili viro... Duci et populo Venetorum salutem etc. Apostolicae servitutis officium laudabiliter exercemus, si juxta quod docet Apostolus, arguimus, obsecramus, et increpamus in omui patientia et doctrina, Quia ergo pater filium quem diligit corripit, et Deus quos amat arguit et castigat, idcirco, dilectos filios, nobiles viros, R. Permar - - et P. Quir - - nuntios vestros, ad Sedem Apostolicam accedentes, paterno corripuimus affectu, vos in ipsis potius increpantes super multis et magnis offensis, quas non solum in Deum et Romanam Ecclesiam, verum etiam in populum Christianum, et vos, ac proximos vestros nequiter commisistis, praesertim in Jadertinae civitatis excidio, ubi et vos deviastis, et exercitum Domini deviare fecistis a dextera in sinistram, impugnantes populos Christianos, cum debuissetis expugnare perfidos Saracenos, repellendo Apostolicae Sedis Legatum, et excommunicationis sententiam contemnendo, violato crucis voto in injuriam crucifixi. Ut enim de multis iniquis operibus taceamus, quae apud Constantinopolim perpetvastis, diripiendo Ecclesiarum thesauros, et possessiones ecclesiasticas invadendo, volentes quasi haereditario jure sanctuarium Domini possidere, propter quod etiam pactiones illicitas extorsistis, dicite nobis quando vos tantum damnum restaurare poteritis terrae Sanctae? cum averteritis exercitum Christianum tam grandem, tam nobilem, tam potentem, adductum et congregatum, tam magno studio et labore, tam multis sumptibus et expensis, per quem procul dubio sperabatur, quod non solum Hierosolymitana provincia recuperari deberet, verum etiam magna pars Regni Babylonici occupari. Si enim sibi potuit Contantinopolim et Graeciam subjugare, quanto potius potuisset Alexandriam et Aegyptum, ac per hoc eripere terram Sanctam de manibus paganorum? Certe, licet gratum sit nobis, quod Constantinopolis rediit ad obedientiam Sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris suae, gratius tamen nobis fuisset, si Hierusalem redacta esset in potestatem populi Christiani. Neque putetis, quod ideo minime peccaveritis, quod civitas una, vel altera tradita sit vobis, et illis, magis Divino judicio, quam potentatu mundano; quia saepe placet Deo passio flagellati, quando displicet ei actio flagellantis, sicut evidenter ostenditur auctoritatibus tam Novi quam Veteris Testamenti. Non ergo nostrae duritiae imputetis, sed vestrae ascribatis offensae, quod preces, quas pro palleo destinando... Abbati Sancti Felicis, quem vos Jadertinum appellatis Electum, per praedictos nobis nuntios porrexistis, nondum duximus admittendas; quia, cum ex iis, quae per vos acta sunt contra Jaderam, nimis contra vos scandalizatus sit populus Christianus, noluimus propter vos aliquid agere circa Jaderam, per quod amplius contra nos scandalizari deberet Ecclesia generalis, quod utique fieret, si ad petitionem vestram, ei palleum largiendo, absque omni satisfactione tantam remisisse videremur offensam; cum, juxta sententiam Salomonis, in quo quis peccat, in eo sit puniendus; quamvis haec dilatio non tam poena sit, quam cautela, per quam et nobis et vobis intendimus providere. Licet enim in hac parte non peccaverint Jadertini, quia tamen Metropolitica dignitas propter vestrum honorem specialiter fuit illis ab Apostolica Sede concessa, ut videlicet Ecclesia vestra non solo nomine, sed pleno jure Patriarchalem dignitatem haberet, cum ei subjecta fieret Metropolis Jadertina; magis in hoc vestram culpam, quam illorum poenam volumus denotare; cum nec novum sit nec absurdum, si quando puniantur subditi pro Praelatis, sicut absque propria culpa punitus est populus Israelis, quando David in ipsius enumeratione peccavit. Hoc itaque vobis per nuntios vestros, et per nostras litteras respondemus, ut vos ad satisfactionem Deo, et nobis efferendam, et exhibendam humiliter inclinetis, saltem illorum exemplo, qui licet minus peccaverint, quoniam ad hoc facinus perpetrandum per vos tracti fuerunt, ad satisfaciendum tamen se nobis firmiter obligarunt, quatenus, cum non excusando, sed accusando vestram offensam Divinam, et nostram imploraveritis indulgentiam, ad satisfactionem vos congruam exponentes; nos, qui vestram quoad Deum desideramus salutem, et vestrum quoad homines affectamus honorem, et in his, et in aliis, quae digne duxeritis postulanda, vos exaudire curemus. Interim autem, correctionem vestram aequanimiter exspectantes, censuram illam suspendimus, quam universorum pene sententia in vos asserit exercendam, ut, cum Domino inspirante, conversi fueritis, non solum remittamus vindictam, verum etiam gratiam impendamus. Nec se quisquam excuset, quod his gerendis corpore non interfuit, si forsan his gestis etiam corde consensit, quia facientes et approbantes similis culpa condemnat. Placeant igitur vobis, dilectissimi filii, verba nostra, licet in cortice aspera, tamen suavia in medulla; quia, sicut ille novit, qui nihil ignorat, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta procedunt; ut, sicut meliora sunt amici verbera, quam oscula inimici, sic vos magis delectet patris correctio, quara adulatio peccatoris. Non ergo vos pudeat sub illius humiliari potentia, qui solo nutu potest humiliare superbos, et humiles exaltare, concessam vobis victoriam non vestrae virtuti, sed Divinae potentiae ascribentes, quae, licet forsan occulto, justo tamen judicio, per vos alios voluit flagellare; scientes, quod nihil est magis abominabile Deo, quam ingratitudinis monstrum et prodigium arrogantiae, quorum utrumque de cordis tumore procedit. Nobis quoque cum devotione curetis obedientiam, et reverentiam plenariam exhibere, propter illius gloriam et honorem, cujus, licet immeriti et indigni, vicem gerimus, et locum tenemus, ut ipse vos in praesenti protegat et exaltet, et in futuro glorificet et coronet, qui est Rex Regum et Dominus dominantium, Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Datum Ferentini, Nonis Augusti, Pontificatus nostri anno nono.

(Migne id. m. II. köt. 957. l.; Theiner id. m. I. köt. 42. l.)