185. II. Endre király Lukács, Hozug, Vata és Péter vasvári jobbágyok számára, őseiknek II. Géza király általi felszabaditását helybenhagyja. 1205.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame Seruieque Rex inperpetuum. Sicuti Deo annuente Regni heredes extitimus, nichilominus predecessores nostros in quibuslibet dispensacionibus eorum sequi uolumus. Eapropter notum fore desideramus vniuersis sub Christi tropheo degentibus, quod ad exemplar priuilegij Geyse Regis felicis memorie, nostri aui, presentem paginam innouamus et quatuor homines, quorum nomina sunt: Lukas, Hozug, Vatha et Petur, eum vniuersis heredibus eorum iam natis, et In posterum nascituris, prout auus noster auos eorum, qui hys exprimuntur vocabulis, Somus, Kwpan, Hynan, et Ude, ab omni iurisdiccione Castri de Voswar exemit, ita et nos exemptos eos permanere precipimus. Ne igitur in posterum super hoc aliqua possit exurgere calumpnia, autenticis scriptis redigi et nostre Serenitatis sigillo fecimus communiri. Si quis autem pertinax ausu temerario, huius donacionis renouacioni contra ire temptauerit, iram Omnipotentis Dei incurrat, et Regie Maiestatis indignacionem in persone sue distinccione, et rerum suarum percepcione uehemencius experiatur. Datum per manus Guthfrydi Orodiensis Prepositi, aule Regie Cancellarij; anno ab Incarnacione Domini nostri Jehsu Christi M° C°C° V°. Venerabili Johanne Colochensi Archiepiscopo, Calano Quinque-Ecclesiensi Episcopo, Bolezlao Vaciensi Episcopo, Kalanda Vesprimiensi Episcopo, Pechsa Geuriensi Episcopo; Nicolao Palatino et Comite de Vyuar, Mercurio Bano et Semigiensi Comite, Gyrcone Bichoriensi, Chepano Bachiensi, Moch Budrugyensi, Smaragdo Zonukensi, et Comite Curiali, Martino Comite de Woswar.

(V. István királynak 1270. megerősítő privilegimából, melynek, a vasvári káptalan által 1330. készült átirata a Szelestey család levéltárában őriztetik. Közli a Hazai Okmánytár I. kötete, Győr 1865. 3. l.)