178. III. Incze pápa Anastasius belebusdi-i bolgárországi érseknek is küldi a palliumot. 1204.

Innocentius Episcopus etc. Anastasio Archiepiscopo Belebusdiensi. Cum omnes unum corpus simus in Christo, singuli autem alter alterius membra, nec omnia membra eumdem actum habere noscantur, sed non solum in officiis, sed in forma et a se distent, distantia hujusmodi, vel differentia potius, non deformitatem corporis, sed decorem potius operante, cum stella etiam in claritate distet a stella; decet, ut qui majorem locum in Ecclesia Dei tenent, honorentur amplius, et specialibus honoris insignibus adornentur. Cum igitur venerabilem fratrem nostrum... Archiepiscopum Trinovitanensem in omnibus terris, in quibus charissimus in Christo filius noster, Calojoannes, Rex Bulgarorum et Blacorum Illustris, imperat, Primatem duxerimus statuendum, honoris insignia, quae ad officium ejus spectant, ei juxta Sedis Apostolicae consuetudinem concedentes; ut te quoque, tanquam honorabile membrum Ecclesiae Trinovitanensis, et Metropolitanum Belebusdiensis Ecclesiae, ac suffraganeis ejus Metropolitico jure praelatum, specialiter honoremus, per dilectum filium, L. tituli Sanctae Crucis Presbyterum Cardinalem, Apostolicae Sedis Legatum, virum honestate morum et dote scientiae commendatum, quem inter caeteros fratres nostros specialis dilectionis brachiis amplexamur, pallium de corpore Beati Petri sumptum, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis officii, tibi dirigimus, conferendum juxta formam bullae nostrae munimine roboratam. Monemus igitur fraternitatem tuam, et exhortamur in Domino, et per Apotolica tibi scripta mandamus, quatenus illud humiliter et devote suscipias, et eo, non ad elationem, sed humilitatem potius, infra Ecclesiam tuam in missarum solemnibus, diebus illis utaris, quos idem tibi Cardinalis exponet, talemque te studeas exhibere, ut interior virtutum ornatus exteriorem vestium ornatum excedat, et amictus exterior interiorem mentis habitum, non imaginaria tantum simulatione, sed vera potius expressione, figuret.

In e. m. Save Prosthlavensi Archiepiscopo.

(Migne u. o. II. köt. 292. l.; Theiner u. o. I. köt. 30. l.)