168. III. Incze pápának bullája, melylyel Joannitius a bolgárok uralkodójának koronázására iránt intézkedik. 1204.

Innocentius Episcopus etc. karissimo in Christo filio Calojoanni, Illustri Bulgarorum et Blachorum Regi, ejusque posteris et tam in Regno, quam in devotione Sedis Apostolicae successuris, in perpetuum salutem stb. Rex Regum et Dominus dominantium, Jesus Christus, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, cui dedit omnia Pater in manu, pedibus ejus subjiciens universa, cujus est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et omnes habitantes in eo, imo cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium, et infernorum, summum Apostolicae Sedis et Ecclesiae Romanae Pontificem, quem in Beato Petro sibi Vicarium ordinavit, super gentes et Regna constituit, evellendi, destruendi, disperdendi, et dissipandi, et aedificandi, et plantandi ei conferens potestatem, loquens ad eum in Propheta, qui fuit de sacerdotibus Anatoth: „Ecce constitui te super gentes et Regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices et plantes” (Jer. I.). Ut autem id expressius demonstraret, non per alium, sed per seipsum, cum pro hominibus carnem assumpsisset humanam, et calceamentum suum extendisset in Idumaeam, ut ei allophyli subderentur, et oves suas, quae de hoc ovili non erant, adduceret, et fieret unum ovile et unus pastor, in se, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, universalis Ecclesiae posuit fundamentum, ejusque Apostolorum Principi Petro magisterium contulit et Primatum, dicens ad eum: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves Regni coelorum” (Matth. XVIII.). Ubi etiam consequenter adjecit: „Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis” (ibid.). Post passionem quoque suam, ascensurus in coelum, ovile suum, videlicet Ecclesiam, ei cominittens et commendans in omnibus, dixit ei: „Pasce oves meas” (Joan. XXI.), vocabulo tertio repetito; per hoc patenter ostendens, quod ad ejus ovile non pertinent oves illae, quae se commissas et subjectas esse Beato Petro contumaciter denegarent, et ejus noluerint erudiri doctrina et magisterio subjacere. Siquidem Ecclesia est illa arca, in qua paucae animae, pereuntibus caeteris in diluvio, sunt salvatae. Unde, sicut omnes, quos arca non cepit, in diluvio perierunt, sic omnes, qui extra Ecclesiam inventi fuerint, in judicio damnabuntur. Arca enim Ecclesiam, cataclysmus judicium, et pastorem Ecclesiae Petrum Noe rector arcae figurant. Ille cum Domino legitur ambulasse; hic autem super undas maris, quod hunc mundum significat, ad Dominum scribitur pervenisse. In quo etiam expresse notatur, quod Petro non specialiter aliqua specialis Ecclesia, sed totus mundus commissus fuerit, et Ecclesia generalis. Nam, sicut aquae multae sunt populi multi, sic mare magnum et spatiosum mundum significat universum. Unde, vocatis caeteris in partem sollicitudinis, hunc assumpsit Dominus in plenitudinem potestatis, cum inquit ad eum: „Tu vocaberis Cephas, quod Petrus interpretatur” (Joan. I.) et caput, ut Petrum caput Ecclesiae demonstraret, qui sicut unguentum, quod a capite Aaron descendit in barbam, in membra diffunderet, ut nihil sibi penitus deperiret, quoniam in capite viget sensuum plenitudo, admembra vero pars eorum aliqua derivatur. Insuper, quaerenti Petro, si quoties peccaret in eum frater ejus, dimitteret ei usque septies, Dominus legitur respondisse: „Non dico tibi usque septies, sed usque septuagesies septies” (Matth. XVIII.). Sane, cum omne tempus septem dierum numero concludatur, multiplicatus in seipsum septenarius in hoc loco notat universa peccata universorum, cum solus Petrus non solum omnia, sed et omnium possit crimina relaxare. Ipsi enim, et non alii, dictum a Domino reperitur: „Tu me sequere” (Matth. VIII.); id est, in veri pastoris officio et potestatis ecclesiasticae plenitudine imitare; quia eum in officio Vicarium sibi substituit Dominus et in magisterio successorem, sic haereditatem, in cujus praeclaris funes ejus ceciderant, transferens in eumdem, ut aliis possit per eum et sub eo quasi partem facere de haereditate legata. Cum igitur, licet immeriti, ejus vices geramus in terris, qui dominatur in Regno hominum, et cui voluerit dabit illud; utpote per quem Reges regnant, et Principes dominantur; cum Petro et successoribus suis, et nobis in eo, noverimus esse dictum: „Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, sed tu aliquando conversus confirma fratres tuos” (Luc. XXII.); cum ex praecepto Domini oves ejus pascere tenearaur; populis Bulgarorum et Blacorum, qui multo jam tempore ab uberibus matris suae alienati fuerunt, in spiritualibus et temporalibus paterna sollicitudine providere volentes, ejus auctoritate confici, per quem Samuel David in Regem inunxit, Regem te statuimus super eos, et per dilectum filium Leonem, tituli Sanctae Crucis Presbyterum Cardinalem, Apostolicae Sedis Legatum, virum providum et honestum, nobis inter caeteros fratres nostros acceptum, sceptrum Regni ac Regium tibi mittimus diadema, ejus quasi nostris tibi manibus imponendum, recipiendo a te juratoriam cautionem, quod nobis et successoribus nostris et Ecclesiae Romanae devotus et obediens permanebis, et cunctas terras et gentes tuo subjectas Imperio in obedientia et devotione Sedis Apostolicae conservabis. Ad petitionem insuper venerabilis fratris nostri Blasii, Brandizuberensis Episcopi, quem ad Sedem Apostolicam destinasti, publicam in Regno tuo cudendi monetam tuo charactere insignitam liberam tibi concedimus facultatem. Venerabili etiam fratri nostro, Archiepiscopo Trinovitano, in terris, in quibus imperas, universis privilegium concedimus Primatiae, qui, et successores ipsius, tuos in posterum successores, simili ab eis juramento recepto, Apostolicae Sedis auctoritate coronent, et in terra tua Primatus obtineant dignitatem, eique Metropolitani tam in Bulgariae, quam Blaciae Provinciis constituti subjaceant, et juxta formam canonicam reverentiam Primati debitam exhibeant et honorem. Sic ergo, fili charissime, gratiam, quam Apostolica Sedes mater tua tibi facit, agnoscas, sic retribuas nobis pro omnibus, quae tribuimus tibi, sic Regnum tuum in Apostolicae Sedis subjectione ac devotione confirmes, ut, cum sub Beato Petro in illius petrae fuerit firmitate fundatum, de qua inquit Apostolus: „Petra autem erat Christus” (I. Cor. X.), nec pluviarum imbres, nec impulsus ventorum, nec fluminum formidet incursus, tu quoque, praeter auxilium Apostolicae Sedis, quod juxta devotionem tuam senties in praesenti, de temporali Regno ad Regnum pervenias sempiternum. Decernimus ergo, ut nullus omnino etc. hoc privilegium nostrae constitutionis et confirmationis infringere, vel ei, etc. Si quis autem etc. Datum Anagniae, per manum Joannis, Sanctae Romanae Ecclesiae Subdiaconi et Notarii, VI. kalendas Martii, Indictione VII., Incarnationis Dominicae anno MCCIII., Pontificatus vero domini Innocentii Papae III. anno septimo.

(Migne, Innocentii III. Summi Pontificis Opera II. köt. 277. l,; Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia I. köt. 23. l. Fejér ezen okmány kivonatát adta Cod. Dipl. II. köt. 524. l.)