164. III. Incze, pápának válasza a zagorai érseknek. 1203.

Innocentius Episcopus etc. Receptis litteris, quas sub nomine nobilis viri Calojoannis Domini Bulgarorum, per dilectum filium Constantinum Presbyterum, et Sergium Comestabularium tua nobis fraternitas destinavit, laetitiam suscepimus pleniorem, intelligentes ex eis, quod ambo pariter recte de clavibus Ecclesiae sentientes, Ecclesiae Romanae Primatum, ac nobis ligandi et solvendi recognoscitis potestatem, et magisterium ecelesiasticae disciplinae. Intelligentes etenim, quod nobis non solum in Beato Petro est dictum a Domino: „Tibi dabo claves Regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram” etc. (Math. VIX.), sed nobis etiam dicitur in Propheta: „Ecce constitui te hodie super gentes et Regna, ut destruas, et dissipes, et disperdas, aedifices, et plantes”; a nobis petitis, ut Regium diadema, et Patriarchalis praeeminentiam dignitatis, cum idem nobilis auctoritate nostra sibi velit coronam imponi, et in terra sua per nos institui Patriarcham. Nos autem jamdudum, ut de ipsius et subjectorum ejus devotione, ac statu terrae possemus effici certiores, cum non velimus simpliciter, sed optamus etiam, ut, sicut descendit ex nobili prosapia Romana, sic etiam Ecclesiae Romanae instituta sequatur, et ab ea magisterium Catholicae fidei et honoris sui suscipiat incrementum, dilectum filium Dominicum, Archipresbyterum Brundusinum, ad ejusdem nobilis duximus praesentiam destinandum. Illo quoque cum litteris ejusdem Domini Bulgarorum, tuis etiam, et Bellotae Principis, ad Sedem Apostolicam redeunte, de praedictis certiores effecti, dilectum filium, J. Capellanum nostrum, Ecclesiae Romanae Legatum ad eum duximus destinandum, plena ei facultate concessa, ut in tota terra ipsius quoad spiritualia corrigeret, quae corrigenda cognosceret, et statueret, quae forent secundum Dominum statuenda. Per ipsum quoque uni Archiepiscoporum terrae ipsius pallium, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis officii, duximus destinandum; mandantes eidem, ut, si qui forsan in terra illa promovendi ad ordines essent, vel in Episcopum consecrandi, per vicinos Catholicos duntaxat Episcopos in ordinandorum ordinatione, et consecratione consecrandorum, procedere non tardaret. Eidem etiam dedimus in mandatis, ut de corona progenitoribus nobilis saepedicti ab Ecclesia Romana concessa, inquireret diligentius veritatem, et tractaret de omnibus cum eodem, quae cognosceret pertractanda, ut per ipsum tandem, et nuntios ejusdem nobilis de omnibus redditi certiores, consultius et maturius super hoc procedere valeamus. Nuper autem idem Legatus noster nuntiis ejusdem nobilis obviavit, ad charissimum in Christo filium nostrum, H... illustrem Regem Ungariae, destinatis, cum quibus ad eorum dominum sine mora se asseruit profecturum. Licet igitur praedictos Constantinum Presbyterum, et Sergium Comestabilem ad praesentiam nostram duxeris destinandos, quia tamen tibi specialiter memoratus nobilis veniendi ad nos laborem imposuit, et onus suae legationis injunxit, monemus fraternitatem tuam, et exhortamur attentius, et per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si unquara fieri potest, familiae ac equitaturarum multitudine, si oporteat derelicta, nostro te conspectui repraesentes. Credimus etenim, quod usque adeo per te certificabimur super his, de quibus volumus effici certiores, quod non oportebit nos forsitan praedicti Legati reditum exspectare, imo nostrum tecum poterimus destinare Legatum, per quem desiderio et petitioni Domini Bulgarorum plenius satisfiet. Studeas igitur in Apuliam navigare, quoniam exinde ad praesentiam nostram te faciemus secure conduci, et vel aliunde per mare, vel terram, ad partes tuas sub securo conductu remitti, ut te non oporteat de reditu dubitare. Datum Ferentini IV. Idus Septembris.

(Migne u. o. II. köt. 156. l.; Theiner u. o. I. köt. 21. l.)