162. Joannitius bolgár uralkodónak levele III. Ineze pápához, mellyel magát a római széknek aláveti. 1203.

Calojoannes, Imperator Bulgarorum, Sanctissimo domino, fidei Christianorum ab Oriente usque ad Occidentem Patriarchae, Papae Romano. Ego chartam mitto tibi, gaudens, si nuntius meus inveniet te sanum et laetum, cum omnibus, qui sunt tecum, et omnibus consanguineis, et amicis tuis. Ego sanus sum per virtutem Domini, et Beatae Virginis, et per orationes Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, et per sanctas orationes tuas. Intelligo ego Calojoannes, Imperator Bulgarorum, quod tu habes potestatem a Deo ligandi, et solvendi, sicut habuit Beatus Petrus Apostolus, cui dixit Dominus: „Quodcunque ligaveris super terram” etc. (Math. XVI.), sic tibi contulit Deus gratiam istam; unde, quem ligaveris, ligatus est, et quem solveris, solutus. Notum facio Sanctitati tuae, quod elapsi sunt sex anni, quod ego semel, secundo, et tertio misi ad vos, sed nuntii mei non potuerunt ad Sanctitatem tuam accedere, et proponere verbum meum, et referre mihi consolationem tuam. Inspiravit Dominus Sanctitatem tuam, ut mitteret mihi Dominicum, Archipresbyterum Brundusinum, per quem intellexi, quod non es oblitus mei, servi tui, quem honoravi sicut hominem tuum, et dedi ei litteras, quas tuae Sanctitati deferret, quas utrum attulerit, vel non attulerit, Deus novit. Ex quo sciverunt istud Graeci, miserunt mihi Patriarcham, et Imperator: Veni ad nos, coronabimus te in Imperatorem, et faciemus tibi Patriarcham, quia Imperium sine Patriarcha non staret; - sed ego non volui, imo recurri ad Sanctitatem tuam, quia volo esse servus Sancti Petri, et tuae Sanctitatis; et sciat Sanctitas tua, quod ego misi ad te Archiepiscopum meum cum omni ordinatione et pecunia, et pannis sericis, cera, et argento, equis et mulis, ut adoret Sanctitatem tuam pro me servo tuo. Et rogo per orationes Beati Apostoli Petri, et per sanctas orationes tuas, ut tu mittas Cardinales, quibus praecipiat Sanctitas tua, ut me coronent in Imperatorem, et in terra mea faciant Patriarcham, ut sim servus tuus tempore vitae meae.

(Migne u. o. II. köt. 165. l.; Theiner u. o. I. köt. 20. l.)