160. III. Incze pápának levele ugyanazokhoz ugyanazon ügyben. 1208.

Innocentius Episcopus etc. Cum olim tu, frater Suessionensis, et dilectus filius magister J(oannes) Noviomensis, cum quibusdam aliis ex parte crucesignatorum, ad Sedem Apostolicam venissetis, quam difficiles in vestra receptione fuerimus, et quam moleste tulerimus, quod apud Jaderam exercitus attemptarat, te credimus meminisse. Quia enim contra prohibitionem Apostolicae Sedis venire praesumpserant, quae per suas litteras nuntiarat, omnes illos excommunicationis vinculo innodatos, et indulgentiae, quam Apostolica Sedes crucesignatis indulsit, immunes, qui terras Christianorum invadere vel laedere attentarent, nisi vel ipsi eorum iter nequiter impedirent, vel alia justa vel necessaria causa forsan occurreret, propter quam aliud agere, accedente consilio Apostolicae Sedis Legati, valerent, excommunicationis sententiam incurrerant ipso facto, nosque postmodum absolutionem illam nuntiavimus nullam esse, quam a nobis se accepisse credebant, cum sententiam Apostolicae Sedis praeter auctoritatem ipsius nullus possit penitus relaxare. Volentes autem eis in hujus necessitatis articulo subvenire, dilecto filio nostro P(etro) tituli Sancti Marcelli Presbytero Cardinali, Apostolicae Sedis Legato, dedimus in mandatis, ut per se vel alium virum discretum, recepta juratoria cautione ab his, qui nondum juraverant nostris stare mandatis, et confessione illorum, qui jurarant audita, quod recognoscerent scilicet se taliter juravisse, absolutionis eis beneficium exhiberet. Inter caetera vero, quae sub debito juranienti mandati praecipimus absolutis, hoc nos meminimus expressisse, ut, de caetero a similibus penitus abstinentes, terras Christianorum, uisi ex praedictis causis et sub conditione praemissa, invadere vel laedere non auderent. Postmodum vero, cum Comites et Barones per suas nobis litteras intimassent, quod juxta mandatum nostrum absolutionis fuerant beneficium assecuti, et quod universi Comites et duo Barones ad satisfaciendum juxta mandatum nostrum, super eo, quod apud Jaderam sententiam excommunicationis incurrerant, per patentes litteras se ac suos obligaverant successores, in litteris, quas ipsis remisimus, notavimus hoc expresse, ut nullus eorum sibi temere blandiretur, quod terram Graecorum occupare sibi vel praedari liceret, tanquam minus Apostolicae Sedi devotam, et quod Imperator Constantinopolitanus, deposito fratre suo et etiam excaecato, Imperium usurparat, cum eorum non esset de ipsorum judicare delictis, nec ad hoc crucis signaculum assumpsissent, inhibitionem quoque praemissam, quae ipsis sub interminatioue anathematis facta erat, eos mandavimus memoriter retinere. Licet igitur optaremus, ut per studium et sollicitudinem eorumdem Constantinopolitana Ecclesia ad devotionem Ecclesiae Romanae rediret, quia tamen eos circumveni re nec volumus, nec debemus, veremur eos denuo excommunicationis sententiam incurrisse, multisque videtur, quod a reatu perjurii nullatenus sint immunes, quod contra id venire praesumpserint, quod eis prohibitum fuerat sub debito juramenti. Quia vero ipsorum salutis sollicitudinem gerimus pastoralem, monemus fraternitatem vestram, et per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus instetis monitis et exhortationibus apud eos, ut per legatos nostros, vel eorum alterum, vel alium virum discretum, quem uterque vel alter eorum ad hoc duxerit delegandum, absolutionis beneficium devote quaesitum percipere in vera cordis contritione procurent, et sic reconciliati ecclesiasticae unitati, et sic purgati a labe criminum, iu obsequium Jesu Christi procedant, cui aliter, sicut credimus, non placerent. Vos quoque, si consentiendo eorum actibus excommunicationis maculam incurristis, simili modo vos faciatis ab solvi. Quamvis autem, ut veritas eos liberet, noluerimus supprimere veritatem, vos tamen, ut alienis, et maxime Graecis, sua verenda non detegant, sollicite procuretis, ne forte scintilla devotionis, quae in ipsu Imperatore videtur accensa, in jacturam, non tam nostram quam suam, possit exstingui, Datum Anagniae... anno sexto.

(Migne u. o. II. köt. 262. l.; Tafel és Thomas, Urkunden zur älteren Handels- nud Staatsgeschichte der Republik Venedig I. köt. 436. l.)