159. III. Incze pápának rendelete a soissonsi és a troyi püspökökhez fentebbi határozatának foganatosítása végett. 1203.

Innocentius Episcopus etc. De mentis vestrae sinceritate confisi, et devotionis puritate sperantes, pro certo tenemus, quod ad honorem Apostolicae Sedis intenditis et profectum, et exaltationem ejus tanquam propriam affectatis; unde nullatenus dubitamus, quin inter pia desideria vestra, desideretis ardenter, ut Graecorum Ecclesia redeat ad Romanam, et membrum ad caput, et ad matreni filia revertatur, fiatque unum ovile et unus pastor, nec sit distinctio de caetero inter Latinos et Graecos, sed tam in fide Catholica, quam in unitate ecclesiastica uniantur. Verum, quantumeunque ad hoc crucesignati se asserant laborasse, videtur tamen aliquibus, quod potius in excusationem suam, quam ob devotionem Ecclesiae fecerint, quod fecerunt, ne in eos videlicet propter secundam transgressionem, sicut propter primam moti fuimus, moveremur. Nam, si oculum simplicem habuissent, et laborassent principaliter pro ecclesiastica unitate, tam dovote, quam efficaciter procurassent, ut Imperator nuntios suos ad nos cum patentibus litteris transmisisset, in quibus se confiteretur, sicut jurasse dicitur, juravisse; fecissent etiam, ut Patriarcha per nuntios et apices suos Apostolicae Sedis magisterium recognosceret et Primatum; et, tam et quam nobis et successoribus nostris reverentiam et obedientiam repromittens, a nobis pallium sumptum de Beati Petri corpore postularet, sine quo nec ipse, nec alius rite potest Patriarchale officium exercere. Moneums igitur fraternitatem vestram et exhortamur attente, et per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, ut quod minus est actum hactenus, suppleatur efficaciter, laboretis; nisi enim praesentibus vobis fiat - - - - - de facili juramentum vel promissio Imperatoris effectum debitum sortietur, et vos secundae transgressioni, sicut et primae videbimini consensisse. Datum Anagniae - - - - anuo sexto.

(Migne u. o. II. köt. 201. l.)