148. III. Incze pápának válasza Bazilius zagorai érsek levelére. 1202.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo de Zagora salutem et Apostolicam benedictionem. Quia nobis in Beato Petro Apostolorum Principe intelligimus esse dictum: „Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos”; cum ab innumeris sollicitudinibus, que nobis incumbunt, ad tranquillitatem convertimur nostre mentis, remotos etiam fratres et coepiscopos nostros, quos etsi habeamus absentes corpore, presentes tamen spiritu reputamus, confirmamus in his, que ad salutem eorum, et Ecclesie pertinent unitatem, ut sicut sunt in partem sollicitudinis evocati, sic etiam nostris monitis roborentur. Sane cum unum sit Ecclesie corpus, iuxta illud Apostoli: „Omnes unum corpus sumus in Christo”; extimari non debet in uno corpore capita esse plura, sed is dumtaxat post Dominum intelligendus est Ecclesie Dei caput, quem Jhesus Christus Dominus noster Vicarium sibi substituit, et caput eciam nominavit, dicens ad Petrum: „Tu vocaberis Cephas”, quod et Petrus interpretatur et caput. Sane cum ei Dominus pascendas commiserit oves suas, „Pasce, inquiens, oves meas”; ab ovili Christi, quod est Ecclesia, extraneum se demonstrat, qui caput eum habere noluerit et pastorem. Nos ergo, quos Dominus, licet immeritos, vicarios suos esse voluit, et Apostolorum Principis successores, ut paterne dilectionis affectum circa Bulgarorum et Blachorum Ecclesiam, que a Romanis etiam secundum carnem et sanguinem descendisse dicitur, per effectum operis monstraremus, iampridem dilectum filium... Archipresbiterum Brundusinum ad dilecti filii, nobilis viri Caloiohannis, Domini Bulgarorum et Blachoram presenciam duximus destinandum, qui tam ipsum, quam degentem sub eo populum Christianum in devotione Sedis Apostolice roboraret, et nos de puritate fidei et sinceritate dilectionis ipsius rediens redderet certiores. Gaudemus autem, et tuam prudentiam in Domino commendamus, quod Apostolice Sedis magisterium recognoscens, scripsisti gratiam et benedictionem Sancte Catholice et Apostolice Ecclesie te sitire, ac Deo gratiarum actiones egisse, quod predictus nobilis nostris meruerat litteris visitari. Volentes igitur adhuc plenius te ac Ecclesiam tibi commissam ecclesiastica unitate ac devotione Sedis Apostolice roborare, dilectum filium Johannem capellanum et familiarem nostrum, Apostolice Sedis Legatum, virum providum et discretum, quem nos et fratres nostri sue religionis et probitatis obtentu inter capellanos nostros specialis dilectionis in Domino brachiis amplexamur, ad te et nobilem memoratum duximus destinandum, cui etiam commisimus vices nostras, ut in tota terra tua quoad spiritualia corrigat, que corrigenda cognoverit, et statuat, que secundum Deum fuerint statuenda. Per ipsum quoque fidelitati tue pallium, insigne videlicet plenitudinis Pontificalis officii, destinamus, tibi iuxta formam, quam sub bulla nostra dirigimus, conferendum. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur attente, per Apostolica scripta mandantes, quatenus Magisterium et Primatum Sedis Apostolice recognoscens, in nostra et Ecclesie Romane devotione persistas, et Legatum ipsum sicut personam nostram benigne recipias et honorifice studeas pertractare, salubria monita et statuta ipsius et tu ipse recipiens, et ab universa Bulgarorum et Blachorum Ecclesia recipi faciens et servari, ut qui a Romanis traxerunt originem, Ecclesie Romane instituta sequantur. Noveris autem, quod eidem Legato nostro dedimus in mandatis, ut si qui forsan in provincia tua promovendi ad ordines fuerint, vel in Episcopos consecrandi, per vicinos, Catholicos duntaxat Episcopos, et ordinandos ordinet, et consecrandos consecret. Mandavimus quoque ipsi, ut de corona progenitoribus eiusdem nobilis ab Ecclesia Romana collata, tam per libros veteres, quam alia documenta inquirat diligentius veritatem, et de omnibus te cum tractet, que fuerint pertractanda, ut cum per ipsum tum nuntios tuos de omnibus redditi fuerimus certiores, consultius et maturius, prout procedendum fuerit, procedamus. Datum Laterani V. kalendas Decembris.

(Migne u. o. I. köt. 1116. l.; Theiner u. o. I. köt. 17. l.)