131. III. Incze pápa megerősíti a templomrendűek birtokegyezkedését a szent Kozma és Damian kolostorával. 1199.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis... Magistro et fratribus Militie Templi in Sclavonia constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, sicut vestra petitio nobis exhibita continebat, nos vestris supplicationibus grato assensu annuentes, compositionem inter vos et monasterium Sanctorum Cosmae et Damiani factam super terris et aquarum decursibus et aliis, de quibus inter vos quaestio vertebatur, sicut rationabiliter et absque pravitate facta estet ab utraque parte recepta, et in authentico exinde confecto plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem evidentiam hujus rei ipsum authenticum de verbo ad verbum presentibus litteris duximus inserendum: cujus tenor ita se habet:

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis stb. következik az említett egyezkedés, mint fentebb 1194-re vonatkozólag 118. sz. a.)

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani VII. kalendas Februarii (Pontificatus nostri anno secundo.)

(Migne, Innocentii III. Summi Pontificis Opera I. köt. Paris 1855. 849. l.; Theiner Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 11. l.)