128. III. Incze pápa Joannitius a bolgárok uralkodoját felszóllítja, hogy a római széknek követét, ki hozzá elküldetett, tisztelettel fogadja. 1199.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei nobili viro Johannicio (Domino Bulgarorum et Blachorum) salutem et Apostolicam benedictionem. Respexit Dominus humilitatem tua, et devotionem, quam erga Romanam Ecclesiam cognosceris hactenus habuisse, et te inter tumultus bellicos et guerrarum discrimina non solum potenter defendit, sed etiam mirabiliter et misericorditer dilatavit. Nos autem, audito, quod de nobili Urbis Romanae prosapia progenitores tui originem traxerint, et tu ab eis et sanguinis generositatem contraxeris, et sincerae devotionis affectum, quem ad Apostolicam Sedem geris, quasi haereditario jure, jampridem te proposuimus litteris et nunciis visitare; sed variis Ecclesiae sollicitudinibus detenti hactenus non potuimus nostrum propositum adimplere. Nunc vero inter alias sollicitudines nostras hanc etiam assumendam duximus, immo consummandam potius jamdudum assumptam, ut per Legatos et litteras nostras te in laudabili foveamus proposito, et in devotione Sedis Apostolicae solidemus. Dilectum itaque filium nostrum Dominicum, Archipresbyterum Graecorum de Brundusio, ad te personaliter destinantes, monemus nobilitatem tuam et exhortamur in Domino, ac per Apostolica tibi rescripta mandamus, quatenus ipsum humiliter et devote recipiens, honorifice ac benigne pertractes, et per eum plenius nobis tuam devotionem exponas. Cum enim plene nobis per ipsum de sinceritate tui propositi et devotionis affectu constiterit, ad te proposuimus maiores nuncios vel Legatos potius destinare, qui tam te quam tuos in Apostolicae Sedis dilectione confirment, et te de benevolentia nostra efficiant certiorera. Datum Laterani II. kalendas Januarii (Pontificatus nostri anno secundo.)

(Migne, Innocentii III. Summi Pontificis Opera Páris 1855. I. köt 825. l.; Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. 11. l.)