126. III. Incze pápa a traui püspöknek és káptalannak megírja hogy P. nevű áldozár a szerzeti fogadás alól felmentetett. 1198.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri... Episcopo et dilectis filiis Capitulo Traguriensibus, salutem et Apostolicam benedictionem. Sicut tenor vestrarum litterarum nobis aperuit, cum P. lator presentium in sacerdotali esset officio constitutus, et tanta rerum temporalium indigentia laboraret, quod nec sibi, nec suis progenitoribus, seu fratribus in necessitatibus propriis posset aliquatenus providere, proprii corporis laboribus et maris periculis multis se non dubitavit exponere, ut de suo labore ot acquisitione honesta suam et suorum posset indigentiam relevare. Contigit autem post hec, quod ipse longe a vestra civitate consistens tam gravi cepit egritudine laborare, quod extra se positus desperaret de vita, presenti, et dum in tali esset articulo constitutus, a quodam simplici monacho indutus fuit habitu monachali, et ad monasterium deportatus. Deinde paucis diebus elapsis, cura iam esset in principio sue convalescentie, deposuit habitum et de licentia eiusdem loci Abbatis monasterium dereliquit: et cupiens progenitorum indigentiis subvenire, a vobis suppliciter postulavit, ut posset sicut prius in sacerdotali officio ministrare, et vobiscum pariter conversari. Quid autem super hiis vobis fuerit faciendum, Sacro Apostolice Sedis oraculo humiliter petitis edoceri. Nos igitur vestre consultationi taliter duximus respondendum. Quod licet ista duo inter se repugnantia videantur, ut scilicet quisquam sit extra se positus et de presenti vita desperet, si tamen eo tempore, quo positus extra mentem asseritur, indutus fuit habitu monachali, cum alienatus non sentiat, ac per hoc non valeat consentire, prefatum presbiterum denuncietis ab observatione monastici ordinis absolutum, nisi postquam mentis sue factus est compos, voluntate spontanea professionem fecerit monachalem. Datum Laterani (- - - - Martii Pontificatus nostri anno primo.)

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium I. köt. Róma 1863. 2. l.; Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 334. l.)