125. III. Incze pápa Vulcán dalmátiai és diocliai fejedelemnek követeit ajánlja. 1198.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei karissimo in Christo filio Wulcano Illustri Regi Dalmatie et Dioclie, salutem et Apostolicam benedictionem. Ut evidentius evangelica doctrina pateret, et in omnem terram iuxta verbum propheticum sonus Apostolorum exiret, et in fines orbis terre verba diffunderentur ipsorum, noster Dominus et Magister, qui prebuit nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius, discipulos suos per universas mundi partes ad predieandum direxit, dicens eis iuxta evangelicam veritatem: „Euntes in mundum universum, predicate Evangelium omni creature.” Quam siquidem observantes constitutionem providam et salubrem Romani Pontifices, Vicarii Jhesu Christi, qui in beato Petro Apostolorum Principe ab ipso Domino receperunt plenitudinem potestatis, et constituti sunt super gentes et Regna, ut iuxta verbum propheticum evellant et destruant, edificent et plantent; quia suam non possunt ubique presentiam exhibere, per varia mundi climata a suo latere aliquos dirigunt et transmittunt, qui fideles in fide consolident, corrigenda corrigant, de agro Domini nociva destruant, et utilia plantare procurent. Intelligentes igitur per litteras tuas nostro Apostolatui presentatas tue devotionis ardorem, quod videlicet Romanam Ecclesiam matrem tuam super omnia post Deum diligere et honorare proponis, et mandatis nostris omnimodis inherere, iuxta quod a nobis tua nobilitas postulavit, dilectos filios Joannem Capellanum et Symonem Subdiaconum nostros, de quorum scientia et probitate nos et fratres nostri plenam fiduciam optinemus, de fratrum nostrorum consilio ad partes tuas duximus dirigendos, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus eos tamquam Apostolice Sedis Legatos benigne recipias et honeste pertractes, et que secundum Deum in partibus ipsis duxerint statuenda, suscipias humiliter, et sine refragatione conserves, ut cura ad nos, Domino dante, redierint, nobis referre valeant tue devotionis affectum, et Romana Ecclesia tuis efficacius possit intendere incrementis. Nos enim eis dedimus in maudatis, ut Apostolicam in te confirmantes doctrinam, reforment quicquid invenirent reformandum, et tamquam membra capiti Apostolice Sedi conforment, in ipsius devotione pariter et obedientia solidantes, per quos etiam pallium, plenitudinem scilicet Pontificalis officii, venerabili fratri nostro... Diocliensi Archiepiscopo transmittimus, ut in partem nostre sollicitudinis evocatus sine defectu valeat officii sui debitum adimplere. Datura Laterani VI. Idus Januarii.

Scriptum est super hoc in eundem fere modum uxori eiusdem Regis.

In eundem fere modum nobili viro S. Magno Jupano et uxori eiusdem S. Magni Jupani.

In eundem fere modum... Diocliensi Archiepiscopo usque adimplere. Quibus etiam nobis et successoribus nostris fidelitatis iuramentum, quod tibi sub bulla nostra mittimus interclusum, devote studeas et humiliter exhibere. In eundem fere modum Archiepiscopis, Episcopis Abbatibus, Ecclesiarum Prelatis et aliis Clericis per Dalmatiam et Diocliam in Regno karissimi in Christo filii nostri Wulcani Illustris Regis Dioclie et Dalmatie constitutis usque solidantes.

(Migne, Innocentii III. Romani Pontificis opera I. köt. Paris 1855. 481. l. - Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium Róma 1863. 5. l) Fejér ezen pápai levélnek kivonatját adta Cod, Dipl. VII. köt. 5. r. 147. l.