120. III. Czelestin pápa Vincze, sz.grizogoni jádrai apátnak, az egyházi hatóság jelvényeinek használását megengedi. 1196.

Caelestinus Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio Vincentio Abbati Sancti Grisogoni Jadertini salutem et Apostolicam benedictionem. Cum te devotum, et fidelem Ecclesiae filium esse credamus, honori tuo libenter intendimus, et personara tuam aliquo speciali privilegio duximus honorandum, et ut ferventius in nostra, et Romanae Ecclesiae devotione persistas, quo te noveris per nos honore, ac dignitate ecclesiastica decoratum. Eapropter, dilecte in Domino fili, devotionem tuam et prudentiam attendentes, usum mitrae, annuli, baculi, et sandalium; sicut praedecessores tui hactenus habuisse noscuntur, de benignitate Sedis Apostolicae tibi duximus concedendum, ut ipsis ecclesiasticis insignibus solemnibus processionibus et praecipuis festivitatibus Ecclesiae tuae de auctoritate Sedis Apostolicae, tam infra monasterium tuum, quam ecclesias pertinentes ad ipsum libere potiaris. Nulli ergo omnium hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, iudignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani XV. kalendas Junii, Pontificatus anno V.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 65. l.)