117. Foscarini Péter, a velenczei doge nevében, Arbe szigetét arról biztosítja, hogy jogai és szabadságai fenn fognak tartatni. 1193.

In Christi nomine amen. Anno ab Incarnatione Domini 1193. Indictione septima, mensis Septembris exeunte die septima. Tempore domini Henrici Danduli Ducis inclyti, atque Andreae Arbensis Episcopi, et Petri Ziani Comitis. Ego quidem Petrus Fuscarenus, veniens Arbensem civitatem ex jussu dicti domini Ducis ad acquirendam fidelitatem a populo ejus civitatis, testificor in Deo coram vobis omnibus in hoc episcopali palatio, et in ea veritate, quae Christus est, et in ipsa fide, qua Christianus vocor, verum testimonium dico, quod dominus Henricus Dux Venetorum juravit super Sacra Dei Evangelia statum et consuetudinem omnibus, et civitatibus, quae sub districtu sui Ducatus videntur esse, eas in rectitudine et justicia tenere. Unde ego dictus Petrus praecipio M. Arbensi Notario hoc scriptum scribere, et firmare sub testimonio horum testium.

Ego Petrus Foscarenus scripsi.

Ego M. filius Comitis B. de Veglia testis.

Ego Ve. et An. Balbi tt.

Ego Miuta Arbensis Presbyter ac Notarius jussu dicti Petri nobilis viri, et testis complevi et roboravi.

(Ugyanott V. köt. 238. l.)