104. III. Béla, királynak okmánya 13 szabad udvarnok számára Locsmán megyében. 1186.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Vnitatis. Ego Bela Tercius Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rameque Rex, nolens in obsequijs Regijs aliquam interuenire confusionem, seruorum meorum numerum pariter et officia distinxi. Et quia aliqui inter eos libertatis sibi nomen usurpare consueuerunt, eos, qui liberi sunt et liberi vduornicorum uocari consueuerunt, placuit nobis sub numero designare. Sunt autem in Luchman tredecim mansiones, quorum unus (így) est Thomas Comes filius Symum, liberorum vduornicorum, seruientes Regi in libertate liberorum vduornicorum. Anno Incarnacionis Dominice millesimo centesimo octogesimo sexto. Regnante glorioso Rege Bela tercio, venerabili Job Strigoniensem kathedram feliciter gubernante; Thoma Palatino; Comite Mok Curiali Comite. Hanc Regie constitucionis paginam Adrianus Budensis Ecclesie Prepositus et Regalis aule Cancellarius annotauit.

(IV. Béla király 1265-ki megerősítő privilegiumából, mely alább olvasható.)