093. III. Sándor pápa Theobald aldiakont apostoli követnek küldi Dalmátiába. 1181. körül.

Alexander Episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis, Episcopis, et dilectis filiis nobilibus viris, Comitibus, Baronibus, universo Clero et populo per Dalmatiam et totam Sclavoniam constitutis, salutem et Apostolicam benedictionem. Ordo postulat rationis, et cura in junctae nobis administrationis exposcit, ut qui sumus in supremo examine rationem de omnibus reddituri, de salute omnium cogitemus, et studeamus per nos et alios, quae pertinent ad profectum fidelium procurare. Cum autem longe positis per nos ipsos paternam impendere diligentiam non possimus, dignum est, ut vices Apostolicas illis committamus, qui specialius nobis conjuncti sunt, et quorum prudentiam sumus et fidem experti. Inde utique fit, quod dilecto filio T. Subdiacono nostro, viro litterato, honesto, nobisque caro plurimum et accepto, in provinciis vestris officium legationis commissimus, ut vice nostra evellat et destruat, que fuerint destrueuda, aedificet ac plantet, quae Domino viderit instruente plantanda. Ideoque universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, atque praecipimus, quatenus eum sicut Legatum Sedis Apostolicae curetis honeste recipere, et ad vocationem ipsius humiliter accedentes, quae pro statu Ecclesiae, vel salute fidelium auctoritate nostra decreverit, suscipiatis, firmiterque servetis. Alioquin si quis inobediens illi extiterit, sententiam, quam canonice idem Legatus dictaverit, nos auctore Domino ratam habebimus, nec patiemur levitate qualibet immutari. Datum Tusculani IV. Nouas Octobris.

(Farlati, Illyricum Saenun III. köt. 211. l.)