084. Máté nónai püspök a spalatoi érseket kéri, hogy őt a pápa előtt az ellene támasztott hamis feladásra nézve pártfogolja. 1177.

Suo venerabili patri ac domino Rainero Sanctae Salonitanae Ecclesiae Archiepiscopo, et Apostolicae Sedis Legato Mattheus Sanctae Nonensis Ecclesiae Episcopus licet indignus salutem, et debitam reverentiam. Visis vestrae Paternitatis litteris, tam corde, quam animo pergavisus fui, et ad servitium vestrum, sicut vester clientulus vidit, fervens fui, et in omnibus undique negotiis me vivente, et Deo concedente semper ero. Notificamus vobis, sicut patri ac domino, de quodara nostro negotio, videlicet de una muliere de Clino, quae de nobis ad Curiam domini Papae cum fallaciis fecit querimoniam de decima nostra, quam nostri antecessores semper manutenuerunt, quod Apostolicus fecit ei privilegium, quod de caetero nec de decima, nec de clero illius civitatis potestatem haberemus. Unde deprecando, sicut discreto ac religioso domino, rogamus vobis amore Dei, et nostro parvo, et fratrum nostrorum servitio, ut in constituto tempore auxilium vestrum nobis praebeatis. Et alterum notificauius vobis, quod Legatus domini Papae mala voluntate recessit a Jadrensi Archiepiscopo; et appellavimus ad Romanam Curiam pro Joanne filio Bernardi, qui fecit Archidiaconum esse voluntatem suam, et totius Cleri suae civitatis. Sciatis, quod Magister F. ivit, et R. vult ire Lombardiam.

(Ugyanott III. köt. 199. l.)