079. III. Sándor pápa a spalatoi érseket arról tudósítja, hogy a közte és a jádrai érsek közt keletkezett egyenetlenségek elintézését Rajmund pápai aldiákonra bízta. 1177.

Alexander Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Spalatensi Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum inter te et venerabilem fratrem nostrum Jadrensem Archiepiscopum super Episcopatu de Fara controversia agitetur, caussam ipsam dilecto filio Raymundo de Capella Subdiacono nostro, quem in Sclavoniam Legatum Apostolicae Sedis dirigimus, duximus committendam. Quia cum sit litteratus, providus, ac discretus, speramus, quod eadem causa sub examine suo dignum debeat effectum sortiri. Mandamus itaque fraternitati tuae, atque praecipimus, quatenus (si) ab eodem subministro nostro propter hoc vocatus fueris, per te, vel per sufficientem responsalem ejus praesentiam adeas; et quod ipse inde statuerit, suscipias firmiter et observes. Si vero alterutra pars appellaverit, eidem Subdiacono dedimus in mandatis, ut ipse nihilominus rationes et allegationes hinc inde diligenter audiat, testes appellatione cessante recipiat, eorumdem juratorum depositiones studiose conscribat, atque nobis transmittat, praefigens utrique parti terminum competentem, quo debeant cum ipsis attestationibus et allegationibus Apostolico se conspectui praesentare. Porro si alterutra partium se absentaverit, quominus ad praesentiam ipsius Subdiaconi nostri accedat, vel requisita valeat inveniri; eidem Subdiacono nostro dedimus in mandatis, ut nihilominus testes alterius partis appellatione cessante recipiat, et eorum depositiones transmittat. Datum Venetiis in Rivoalto XI. kalendas Septembris.

(Farlati, Illyricum Sacrum III. köt, 108. l.)