074. Egy bolognai kanonok levele Rainer spalatoi érsekhez, melyben szerencsekivánatait kifejezi. 1175.

Venerabili patri ac domino Raynerio Dei gratia quondam Calliensi Episcopo, nunc eadem Divina dispensatione Spalatensi Archiepiscopo, M. Bononiensis Ecclesiae solo nomine Canonicus se ipsum, et si quid est, cum omnimodae subjectionis obsequio. Veram animi deuotionem verborum adminicula non desiderare, dilectioni vestrae scio non esse incognitum, quia magis animorum affectu, quam verborum lepore devotionis amorem maxime honestum conciliari nemini vel aliquantum perito venit in dubium. Inde est, pater venerande, quod cum vera et indissolubili moris necessitudine me vobis benignitate vestra credo copulatum, verborum solemnitate postposita, ad id quod intendo, succineta narratione existimo decurrendum. Verum, quia vestrum semper desidero statum videre prosperum, meum quoque litteris significare vobis non credidi inhonestum. Noveritis siquidem vestra prudentia, per Divinam gratiam (me) satis bene pro tempore permanere, ac de vestra honoris excellentia jugiter in me ipso quamplurimum congaudere. Meae itaque parvitatis litteras solertia vestra nunc sane recipiat, et me adeo suum pura mentis intentione cognoscat, ut sim penitus ad omne obsequium, quod a vestra mihi fuerit paternitate injunctum. Ad haec igitur clementiam vestram propensius exorando deposeo, quatenus latorem praesentium non detinentes apud vos, personae vestrae ac dignitatis statum mihi desideratissimum per eundem portitorem vobis fidelissimum, mihique carissimum, vestris litteris parvitati meae significare non dedignemini.

(Ugyanott III. köt. 195. l.)