071. III. Sándor levele a spalatoi káptalanhoz egy javadalmától megfosztott kanonok visszahelyezése tárgyában. 1170.

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Archidiacono, Archipresbytero, et Canonicis Spalatensibus salutem et Apostolicam benedictionem. Litteras, quas nobis vestra devotio destinavit, benigne recipimus; ex quarum tenore comperimus, quod Cern. Concanonicus vester, Ecclesia sua nulla sit alia de causa privatus, nisi quod pro dolore capitis, sicut ei fuerat adjunctum, in Ecclesia legere semel neglexit. Unde quoniam haec facilis et levis culpa fuit, quam debuerit ita dure tractari, discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si alia causa non fuit suae privationis, nisi quam nobis exposuistis, ei Ecclesiam suam, omni excusatione et appellatione cessante, in integrum auctoritate nostra restituatis, et in pace faciatis dimitti. Satis enim fuit ei ad poenam usque ad nos laborare. Si antem pro alia culpa fuit expoliatus, vos causam audiatis, et ita fine debito terminetis, quod idem C. non possit conqueri se injuste gravari. Datum Beneventi Nonis Aprilis.

(Ugyanott III. köt. 191. l.)