070. III. Sándor pápának utasítása Gellért spalatoi érsekhez, hogy ez egyházi hatalmát miként gyakorolja, 1170.

Alexander Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri G(irardo) Salonitano Archiepiscopo Apostolicae Sedis Legato salutem, et Apostolicam benedictionem. Super eo, quod a nobis tua fraternitatis requisivit, quid videlicet faciendum sit de bigamis, inquisitioni tuae litteris praesentibus respondemus; quod et ordinatores potestate et officio ordinandi, et ordinati, si ad sacros ordines promoti fuerint, eisdem debent ordinibus omnino privari; quia in bigamis contra Apostolum dispensari non licet, ut ad sacros ordines debeant promoveri, vel in eisdem, si promoti fuerint, possint aliqatenus permanere. In ordinatore autem potest dispensatio adhiberi, ut ordinandi potestate et officio non privetur. De simoniace vero ordinatis juxta postulationem tuam certum tibi non possumus dare responsum, nisi plenius nosceremus, qualiter fuerint ordinati; cum quidam, licet secundum quamdam speciem, utpote ignorantibus ipsis ordinatis, simoniace ordinentur, in suis tamen possint ordinibus remanere, quia simoniaci non sunt. Verum super eo, quod in quarto et quinto gradu consanguinitatis quidam in provincia tua dicuntur esse conjuncti; propter duritiam populi talia matrimonia, licet sint contra sacrorum canonum institutionem contracta, sub silentio, et dissimulatione praetereas; et ne similia de caetero matrimonia contrahantur, universis generaliter studeas in communi synodo sub interminatione anathematis prohibere; decernens quod talia matrimonia, si post prohibitionem tuam contracta fuerint, irrita debeant esse; et tu deinceps, si in praescripto gradu consanguinitatis contracta inveneris, cassare nequaquam omittes. Uxores autem juxta Divinae vocis praeceptum et commonitionem Apostoli dimittere nullus praesumat, nisi sola fornicationis causa; et si quis uxorem suam ob aliam causam dimiserit, eum ad ipsam celerius recipiendam auctoritate nostra et tua aretius studeas districtione Ecclesiastica coercere; et si eam ob causam fornicationis dimiserit, vel ei reconcilietur, aut ipsum ea vivente continentiam servari compellas. Datum Beneventi II. kalendas Februarii.

(Ugyanott III. köt. 191. l.)