064. III. Sándor pápa meghagyja a politanai, suacenai és drivaszti püspököknek, és híveiknek, hogy a ragusai érseknek engedelmeskedjenek. 1167.

Alexander servus servorum Dei venerabilibus fratribus Politanensi, Suacensi et Drivastensi (Episcopis), et dilectis filiis universis clericis Suacensis, Scutarensis et Polinensis Ecclesiarum salutem et Apostolicam benedictionem. Si quanta sit virtus obedientiae humili mente et sincera devotione considerare velletis; et quantum bonum de illius observantia procedat, ad cor reduceritis, Praelatis vestris in omni deberetis humilitate substerni, et eorum salubribus monitis atque praeceptis toto cordis affectu curaretis parere. Obedientia enim sola virtus est, quae transcendit meritum; unde dicitur: „Melius est obedire, quam sacrificare”; quoniam quasi peccatum - - - - est repugnare, et quasi scelus, idolatriae nolle acquiescere. Per inobedientiam enim primus homo corruit; propter obedientiam filius Dei nomen, quod est super omne nomen, meruit obtinere. Haec ideo, dilecti in Domino filii, vobis proposuimus; quoniam, sicut accepimus, bonae memoriae Adrianus Papa antecessor noster vobis per sua scripta mandavit, ut venerabili fratri nostro Tribuno Ragusino Archiepiscopo, tanquam patri et rectori animarum vestrarum debitam obedientiam et reverentiam impenderetis. Vos autem, prout nobis suggestum est, ad hoc efficiendum, unde 111magis miramur atque gravamur, cum filii obedientiae esse deberetis, aures vestras obturastis, nec bonae memoriae Anastasii et Adriani Romanorum Paparum, qui super hoc satis paterne vos instruxerunt, mandatum atque admonitionem attendere voluistis. Unde quoniam de inobedientia non solum - - - simplex clericus gravi esset animadversione plectendus, et ad periculum animarum vestrarum, nisi citius cor - - - dubio pertinere per Apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, et in virtute obedientiae, sicut antecessores vestri antecessoribus cius fecisse noscuntur, plenam studeatis obedientiam - - - Metropolitano vestro, sicut boni et devoti filii humiliter persistatis. Quod si forte neglexeritis - - - Legatus noster, quem ad partes illas dirigimus, propter hoc in vos canonice promu - - - permanere. Quodsi nec sic resipueritis, timendum vobis erit, ne depositionis sententiam - - - - - discessum legati memoratus Archiepiscopus propter inobedientiam et rebelliouem vestram - - - - curabimns firmam habere.

Datum Beneventi quarto kalendas Januarii.

(Ugyanott VI. köt. 81. l.)