062. III. Sándor pápa levele Albert bibrnok és apostoli követhez. 1167.

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Alberto tiluli Sancti Laurentii in Lucina Presbytero Cardinali, Apostolicae Sedis Legato, salutem, et Apostolicam benedictionem. Litteras devotionis tuae paterna benignitate recepimus, et intellecta earum continentia pro liberando filio Bon de Siponto, venerabili fratre nostro Lampridio Archiepiscopo, et nobilioribus de Jadra, juxta quod nos rogasti litteras satis diligentes, et efficaces transmisimus. De caetero super eo, quod nobis significasti, quod Clerus et populus Spalatensis te in Pastorem suum voluerunt assumere, tibi voluntatem nostram, et animum aperimus, quod si etiam tu velles, et major pars fratrum nostrorum instaret, nulla ratione consentiremus; nec unquam possemus induci, quod a nobis absenteris, a quibus ita pure et sincere diligeris, et tam carus acceptusque haberis. Quapropter hujusmodi ab animo tuo sollicitudinem, et suspicionem omnino propulsa; injunctae tibi legationi prudenter, et studiose intendas, ut Ecclesia Romana de diligentia et studio tuo laetum incrementum recipiat, et tu quoque de labore, et vigilantia tua fructum dignum valeas reportare. Datum Beneventi II. kalendas Septembris.

(Ugyanott III. köt. 188. l.)