060. Micheli Vital vdenczei doge Arbe város és sziget szabadságait megerősíti. 1161.

Quotiescunque earum rerum negotia geruntur, quarum memoria necessario posteritati transmittitur, vinculo scripturae innodari oportet, ne processu temporis abusu memoriae antiquata, aliqua in dubium rediviva contemptio revocet, et gignat ex pace litigium. Quapropter Nos quidem Vitalis Michael Dei gratia Venetiarum, Dalmatiae atque Cbroatiae Dux omnibus Christi fidelibus suae antiquitatis statum et quod sui juris esse dignoscitur intemerate perpetuo servare cupientes, ea, quae venerabilis domini Henrici Danduli Gradensis Patriarchae, nostrorum judicum et sapientum consilio inter nos et nobiles Arbensis Civitatis viros fideles nostros quiete sancita sunt, in scriptis redigere fecimus, et ut hujus sanctionis pagina solidam perpetuis temporibus firmitatem obtineat, nostra et supramemoratorum Illustrium virorum subscriptione roborari, nostrique sigilli impressione muniri decrevimus. Cum itaque jam dictae civitatis nobiles viri Andreas sacerdos et Christophorus et Vitalis sacerdotes; Dabregna, Praestantius Judices; Lampredius Jupanus; Albertus, Dobrosclavo Fuscus, Stephanus, Bertaldus, Nicolaus, Grube, Dimigna et ceteri, qui cum eis fuerunt, ad praesentiam nostram venissent, secundum suae antiquitatia statum liberam eligendi Comitis facultatem instanter requirebant. Nos vero contrario, licet prorsus ista abnuerimtis, in potestate nostra esse Comitis electionem et ejus confirmationem asserentes, praememorati tamen venerabilis Patriarchae, Judicum et Sapientum communicato consilio, liberam eligendi Comitis facultatem praedictae Civitatis civibus tandem tali conditione concessinus; ut ipsi quatuor de concivibus suis nobilioribus personas sine exactione aliqua eligere, et nostro debeant conspectui praesentare; nos vero ex his unurn, qui nobis aptior et fidelior visus fuerit sapientum, qui tunc religione jurisjurandi honoris Venetiae astricti erunt, consilio confirmare debeamus. Quod si forte inter se dissenserint, et de suis, sicut suprascriptum est, concorditer eligere noluerint, de Venetiis duos, quos voluerint, absque exactione libere eligant, et non de alienis; nos vero unum ex illis, quem voluerimus communi consilio confirmabimus. In praesentiarum vero de Venetiis unum, quem voluerint, eligere debeant. Actum est hoc in Palatio Venetiae tempore Ducatus Vitalis Michaelis Dei gratia nobilissimi atque gloriosissimi Ducis, anno Domini 1166. Indictione 14., quarto kalendarum Julii. Praefatae tamen electionis ordine sine fraude servato, si noluerint, postquam a nobis praemoniti fuerint, infra 5 menses electionem, sicut supra scriptum est, facere, in potestate nostra electio sicut confirmatio remanebit, et hoc sine Dei impedimento.

Ego Vitalis Michael Dei gratia Dux manu mea scripsi.

Ego Vitalis Daudulo manu mea scripsi. (Következik még 30 aláírás.)

(A velenczei köztársaság „Liber pactorum” czímű államkönyvéből I. köt. 333. l.)