053. Frigyes császár a páviai zsinatra Roland bibornokot (a későbbi III. Sándor pápát) meghívja. 1159.

Fridericus Dei gratia Romanorum Imperator et Semper Augustus Rolando Cancellario, caeterisque Cardinalibus, qui eum elegerunt Romanum Pontificem, salutem et omne bonum. Quoniam Divina praeordinante clementia, Romani Imperii gubernacula suscepimus, oportet, ut in omnibus viis nostris ipsius legem custodiamus, cuius voluntate dignitatis nostrae apicem adepti sumus. In hoc itaque sacratissimo proposito constitutis, cum omnibus Ecclesiis in Imperio nostro constitutia debeamus patrocinari, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae tanto propensius debemus providere, quanto ipsius cura et defensio et Divina providentia creditur nobis esse commissa specialius. Eapropter de discordia, quae in substituendo Romanum Pontificem inter vos suborta est, plurimum dolemus; timentes, ne occasione huius schismatis Ecclesia Christi sanguine redemta debeat dilacerari, praesertim cum robur Ecclesiae foris titubare videatur; quoniam unitas ipsius scissura domestica interius dilaniatur. Ut autem huic pesti competens et Deo gratum exhibeamus remedium, religiosorum virorum consilio generalem curiam et conventum in octava Epiphaniae Papiae indiximus celebrandam. Ad quam evocavimus totius Imperii nostri, et aliorum Regnorum, scilicet Angliae, Franciae, Ungariae, Daciae (helyesebben Daniae) Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, et viros religiosos ac Deum timentes, quatenus remoto omni saeculari iudicio, hoc tara magnum Ecclesiae negotium ecclesiasticarum tantum personarum sententia ita sopiatur, ut et Deo debitus exinde honor deferatur, et Ecclesia Romana sua integritate et iustitia non possit a quoquam privari, vel status Urbis, quae caput Imperii nostri est, inquietari. Proinde Eruditioni vestrae mandamus, ut ex parte Dei Omnipotentis et totius Ecclesiae Catholicae praecipimus, ut ad eandem curiam sive conventum veniatis, ecclesiasticarum personarum sententiam audituri et recepturi. Testis enim nobis est Deus, quia in hac curia nec amore, nec odio alicuius personae quicquam aliud quaerimus, quam honorem Dei, et Ecclesiae suae unitatem. Quod si ad tam celebrera Ecclesiae conventum examinationis causa venire volueritis, charissimi Principes nostri et Ecclesiae Catholicae, Hermannus Verdensis, Daniel Pragensis, patres et Episcopi venerabiles, quos de palatio nostro ad vos transmisimus, una cum Comite Palatino, consanguineo nostro, aliisque legatis nostris, securum vobis conductum praestabunt. Si vero institiam Dei et Ecclesiae in tam solemni conventu recipere nolueritis, videat Deus et iudicet. Nos autem ipsius favente gratia, qui dat salutem Regibus, iusticiam Dei, quae nullum magis quara Imperatorem Romanum decet, prosequemur.

(Pertz Monumenta Germaniae, Leges II. köt. 118. l.)