049. I. Frigyes római-német császár Ottokár stajeri herczeghez megbizottakat küld, hogy vele, s a cseh királylyal és az ausztriai herczeggel Magyarország tekintetében tanácskozzanak. 1157.

Fridericus stb. - - Nos itaque auditis singulorum nuntiorum de Hungaria singulis legationibus, sine carissimorum nostrorum consilio, Regis videlicet Bohemiae, et Ducis Austriae, patrui nostri, et tuis similiter nihil nunc tractare, nihil ordinare, nihil prorsus terminare volumus. Inde est, quod ex consilio curiae nostrae honorabiles legatos nostros, Magistrum videlicet H(einricum), Sacri Palatii nostri Protonotarium, qui de omnibus consiliis nostris familiarior nobis est, et magis secretarius, et Comitem H(einricum) de Dietz, nobilem virum et prudentem, tuae honestati a latere nostro transmittimus. In quorum ore verba nostra plenarie posuimus; quibus etiam totam voluntatem nostram tibi secretius intimandam commisimus; quae omnia ex ore ipsorum audies et cognosces. Age ergo sicut vir fidelis et charissimus Princeps, et quem honorem nostrum et Imperii perfecte diligere credimus et amplecti, et ad promovendum honorem Imperii circa hoc negotium, una cum Rege Bohemiae et Duce Austriae, juxta verbum et persuasionem legatorum nostrorum omnem caram, sollicitudinem et studium tuum ita diligenter adhibeas, sicut nos de tua dilectione speramus et confidimus. Quidquid enim vos tres ex consilio vestro, una cum legatis nostris super hoc verbo ordinaveritis et statueritis, nos absque omni retractatione ratum habebimus et gratum.

(Sudendorf, Registrum oder merkwürdige Urkunden für die deutsche Geschichte. Jena 1849. I. köt. 61. l.)