042. Henrik pápai követ okmánya a spalatoi szent-istváni monostor barátai és az ottani kanonokok közti barátságos egyezkedésről, 1145. körül.

Cum universorum mortalium non sit una eademque voluntas, et jam definita negotia in priorem dubitationem saepissime reducere consueverint, inde venit consuetudo, ut omnes contractus, sive conditiones adnotent in scriptis, ne postmodum exinde oriatur dissensio, et a tramite veritatis audientes compellat avertere. Inde est, quod Ego Magister Henricus Apostolicae Sedis Legatus tempore Sanctissimi Eugenii Papae et Archiepiscopi Gaudii hanc paginam de placito, quod fuit inter monachos Sancti Stephani, et canonicos Sancti Domnii, in nostri praesentia scribi praecepi. Dum autem hinc inde variae ostenderentur causae, confessus est Abbas nostri praedicti Monasterii cum omnibus suis monachis, quod debito tenebant dare optimum prandium Canonicis Sancti Domnii in secunda feria in Albis Paschae. Sed quoniam videbat asperum, et molestum praefatis monachis per innumerabilem hominum affluentiam praedictum prandium praeparare, rogaverunt ipsi monachi, ut illum domi acciperent. Tandem praefati Canonici habito consilio, et nostris precibus, et rogatu totius Communis adquiescentes, consenserunt illud domi suscipere hoc modo: Quod omni anno debeant ipsi monachi repraesentare Canonicis 50 bucellatos optimo pane, et tantae quantitatis, quod quilibet eorum abundet, cuilibet Clerico; et duos optimos berbecos trium annorum, et duos agnos perfectissimos, et duas galletas de bono vino. Hujus autem placiti, et conventionis sunt testes in primis Mirata Jupanus de Cetina, Vita, Jude, Dabrana, Trumpani, Desa, Sallone, Drago, Pirle, Ulcina, Tribunus cognomine Pilosus, Desa, Vazaro Perumna.

(Farlati, Illyricum Sacrum III. köt. 175. l.)