036. Itéletelevél a pannonhalmi szent-benedeki apátság birtokviszonyairól. 1105–1114.

Quando Nitriensis Comes nomine Moyses predium, quod Beato Martino Sancti Stephani Regis gracia concesserat, auferre uoluerat, data est potestas domino Geruasio eiusdem loci Episcopo, causam discutere, discuciendoque rei ueritatem inuestigare. Inquisitis autem omnibus, aduersariisque resistere uolentibus, in vrbem Strigoniensem nobis arbiter iudicium ferre iudicauit, vt Deus justus et immunis iudex iustis iusticiam ostenderet, aduersariosque Sancte domus offenderet. Illa namque luce, in qua ferrum portaretur, nemo illorum, ut lex obuiare constituit, uenit, nosque ilico teste Archiepiscopo Laurencio, ebdomadario presbitero nomine Alberto, Diacono Andrea, et Subdiacono Roteno, ceterisque testibus, scilicet eiusdem rei arbitro Vidisdino, atque binis religiosis viris Fiure et Zemera, ad iudicem reuersi fuimus, narrantesque sibi ea que facta erant cum ipso teste, in siluas cum pristaldo nomine Metesdino intrauimus, intrantes his testibus: Poneta, Atimouata, Nenoc, metas recuperauimus, quarum quidem hec sunt loca: Prima meta oritur de ipsa aqua Wacha, et desinit super quamdam arborem que uocatur lothos; secunda desinit super arborem populum; tercia uero desinit in similem arborem; quarta meta facta est de terra; exinde quinta meta cadit in arborem zylfa; sexta inde exiens cadit in arborem quercum, que stat super piscinam, septima meta stat super viam ecclesie, que est lothos; octaua meta est quercus, que est ultima ex parte ville nostre.

(A pannonhalmi főapátság levéltárában őrzött ú. n. vörös könyvből 23. l.)