031. Itéletlevél a File bán és a cháky-i nemesek közti birtokvitáról (Kálmán király korából) 1095–1114.

Ego N. Comes notum facio omnibus presens scriptum visuris, quod dominus Rex terram Selusta contulit File Bano. Nobiles de villa Chaky proibuerunt dicentes, quod terram generalem intra illam terram aberent. Prenominatum F. Banum homines dc Chaky ante nostram presenciam citauerunt, et cum ante nos utraque pars peruenisset, ut responderent, preter istos V homines omnes alij causam dimiserunt. Isti autem responderunt: Soda, Chkv, Topos, Artuna, Abraham; et iuris tenore per ostensionem multorum bonorum uirorum sacramento in nostra capella iustificaverunt terram eorum, que erat tercia pars terre illius; castrenses auteni et ipse F. Banus fecerunt iurare ipsos homines, quia ipsi fuerunt contrarii eis, Ut igitur hacc causa firma ualeat permanere, nostro sigillo corroboratas eis litteras contulimus possidendas.

(Eredeetie bőrhártyán, melynek előlapjára nyomott pecséte lemállott; a nemzeti muzeum kézirati gyűjteményében).