026. Zirmus spalatoi prior, vagyis városi főnöknek végrendelete 1078.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Zirmus nunc Prior Spalatensis filius Praestantii bonae memoriae, olim item Spalatensis Prioris. Ex quo Dominus noster me clementi sua paternaque visitatione dignatus est, adversa valetudine, variisque corporis incommodis vexari coepi, et cum supremum vitae diem mihi imminere haud dubius existimem, jussi accersiri filium meum Dominicum Dabrium Abbatem Sancti Stephani, qui cum venisset cum suis monachis, ut me inviseret, quinimmo ut mihi consilia animae profutura suggereret; omnes pariter admonere me hortarique coeperunt, ut monachalem habitum induerem, et in eorum familiam nomen profiteri, eorumque frater esse vellem. His hortationibus permotus sacrum illum habitum sumpsi, quem antea ob mea delicta suscipere abnueram, et summopere gavisus sum me adscriptum fuisse catalogo servorum et fratrum Sancti Stephani, apud quem, ut corpus meum humaretur, etiam atque etiam oravi. Porro dono tradoque huic nostro filio et Abbati Ecclesiam Sanctae Mariae de Palude, quam a parente meo accepi, ea prorsus ratione ac formula, qua mihi tradita fuit, non jure haereditatis a consanguineis in posteros devolvendae, sed jure possessionis, translatae in servos Dei atque in supradictum coenobium Sancti Stephani.

His Actis interfuerunt infrascripti testes: dominus Joannes Ataima; dominus Petrus Corvus; dominus Benedictus Calmon. Ego vero Theodorus Presbyter scripsi, et testis adfui.

(U. o. III. köt. 148. l.)