025. Praestantius belgrádi (tenger-fehérvári) püspöknek adománya a székvárosa melletti evang. sz.-jánosi monostor számára. 1076.

In nomine Patris et Filii et Sanctissimae Unius Trinitatis, et Trinae Unitatis Individuae. Notum sit omnibus fidelibus tam praesentibus, quam futuris, quod Praestantius Belgradensis Episcopus gratia Divinae et hamanae caritatis, Ecclesiam Sanctorum Cosmae et Damiani, quae sita est in acuto vertice cujusdam monticuli non longe a supradicta urbe distantis, monasterio Sancti Joaunis Evangelistae perpetualiter habere concessit. Ne autem aliquis succedentium, violentia Principum, Regis videlicet, Episcopi, aut Prioris ejusdem cicivitatis temeraria mente, feroci tyrannide haec statuta violare audeat, et sua audacitate corrumpat; hujus concessionis sanctio ante personas virorum honestissimorum, et sanctae religionis cultum iugiter exequentium, absque ulla contradictione laudabiliter corroborata est; in praesentia scilicet dominorum Laurentii totius Dalmatiae et Chroatiae Reverendissimi Archiepiscopi; et domni Gebizonis Sanctorum Bonifacii et Alexii religiosissimi Abbatis, una cum Fulciano Fori Simphronii Venerabili Episcopo, Apostolicae Sedis Aprocrisariorum, in vinea justitiae Dei totis viribus misericorditer laborantium; astantibus etiam Belgradensis Ecclesiae Archipresbytero Drago, et omnibus Clericis utriusque civitatis, et domno Justo Priore, Gregorio Judice, Drago, Praestantio, Micbaele, Drusia, et fere totius supradictae civitatis clero favente ac populo. Anno millesimo ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, videlicet septuagesimo sexto, Indictione vero quintadecima, tempore ejusdem Gregorii septimi Papae, et Demetrii Dalmatiae et Chroatiae Regis, et domni Petri ejusdem monasterii Abbatis religiosi. Quicumque autem corrumperit, quod horum omnium laude confimatum est, Dei et eorum maledictionem perpetuo incurrat, Amen.

(Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 5. l.)