004. X. János pápa levele, melylyel János salonai (spalatoi) érseket és ennek suffraganeus püspökeit felszólítja, hogy a római egyház szokásait híven kövessék. 925. körül.

Joannes Episcopus servus seruorum Dei Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Joanni Sanctae Salonitanae Ecclesiae Archiepiscopo omnibusque suffraganeis.

Cum Religio vestrae dilectionis per tot annorum curricula, et mensium spatia Sanctam Romanam, et Apostolicam, atque Universalem Ecclesiam, in cujus cathedra Deo auctore nos praesidemus, visitare neglexit, omnino miramur. Cum per caritatis augumentum omnis religio ad soliditatem fidei, et ad lapidem pertinet, sicut scriptum est: „Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam”; meam videlicet, quod aliud dicere, nisi absque reprehensione, et in fidei robore solidatam non habentem maculam, aut rugam, a qua omnes Ecclesiae augmentum intelligentiae, atque saporem bonae doctrinae suscipere debent. Et quia fama revelante cognovimus, per confinia vestrae Parochiae aliam doctrinam pullulare, quae in sacris voluminibus non reperitur, vobis tacentibus, et consentientibus, valde doluimus juxta illud Apostoli: „Si quis aliud docuerit, praeter id quod in sacris Canonibus, atque voluminibus reperitur, etiam si Angelus de coelo fuerit, Anathema sit.” Sed absit hoc a fidelibus, qui Christum colunt, et aliam vitam per operationem se credunt posse habere, ut doctrinam Evangelii atque Canonum volumina Apostolicaque etiam praecepta praetermittentes, ad Methodii doctrinam confugiant, quem in nullo volumine inter sacros auctores comperimus. Unde hortamur vos, dilectissimi, ut cum nostris Episcopis, Joanne scilicet Sanctae Anconitanae, et Leone Sanctae Pelestrinae Ecclesiarum Dei juncti, cuncta per Sclavonicam terram audacter corrigere satagatis: ea videlicet ratione, ut nullo modo ab illorum supradictorum Episcoporum doctrina in aliquo deviare praesumatis. Ita ut secundum mores Romanae Ecclesiae Sclavinorum terra ministerium sacrificii peragant, in Latina scilicet lingua, non autem in extranea; quia nullus filius aliquid loqui debet, vel sapere, nisi ut pater ei insinuaverit; et quia Sclavi specialissimi filii Sanctae Romanae Ecclesiae sunt, in doctrina matris permanere debent, sicut ait Apostolus: „Filioli, quos per doctrinam Evangelii ego genui”, et iterum: „Filius sapiens laetificat patrem.” In hoc utique gaudemus, si Sclavi nostram doctrinam sequi delectentur, ut Deo sacrificium gratum exhibeant. Quoniam qui non fide sacrificant et Deo pura libamina offerunt, vereor ne illis veniat, quod scriptum est: „Maledictus homo, qui opera Dei negligenter facit.” Unde vos moneo, ut mala radix in vestris partibus minime pullulet; sed vestra praedicatione assidua defaecata maneat; ut Deo fructum offerre valeatis per praedicationem vestri ministerii, alium centesimum, alium sexagesimum; qui habet aures audiendi audiat.

(Ugyanott III. köt. 93. l.)