002. Endre jádrai priornak (városi főnöknek) végrendelete. 908.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, et eiusdem Incarnationis anno 908. Indictione VII. mense Decembri. Imperante Domino N. Constantino Piissimo et Perpetuo Augusto, in civitate Jadrensi. Maturo namque et salubri consilio a maioribus proditum est, ut omnis homo ante dispensare, et deliberare suas facultates debeat, priusquam repentinae calamitatis casu, periculo ingruente mortis metus urgeat. - - Idcirco ego peccator Andreas Prior Divino iuvamine fretus - - - decumbens in lecto, licet viribus invalidus, tamen mente Deo auxiliante tutus, volo et jubeo, Deo auctore et omnibus sanctis ejus: In primura domum, in quo jussus sum vivere, cum introitu et exitu suo habeat filio meo Andrea et domum, que fuit de Theodosio Trib. sit Agapi filiae meae, et matre eorum cum ipsis, domura novam et aliam domura juxta Sancto Laurentio eius horto ibidem; et alio horto, que emi de Joanne filio Teudore volo, ut habeant filii mei Niceforus (et) Petrus, et Dabrosia; et tamen, ut insimul ambo fratres et Dabrosia aedificent ipsa domo juxta Sancto Laurentio; et tunc accipiat eam Dabrosia filia mea. Ista domo nova cum introitu suo habeant ambo fratres Niciforus et Petrus; et domum, quae venit 7mihi de socero meo Niciferus Trib. cum introitu et exitu suo, volo, ut habeat filia mea Anna; et pro eo, quod non est ipsa domo, sic hec alie adiunge ei vinea, que emi de coniux Aulici. Vinea namque de Pultago, et alia vinea de Sancto Joanne volo, ut habeant filii mei et filie mee, que habeo de prima uxore, et vinea de Vculo, et alia vinea in Comareto, volo, ut habeant filius meus Andreas, et filia mea Agapi, cum matre sua Maria. Et si custodierit lectum meum, sit particeps cum eis, et si non custodierit cedente, et quis de meis tunc prefuerit, privet eam et subtracte vinee ac terre, que videntur fuisse de prima uxore mea Agapi; cetere vinee, que sunt, dividant omnes filii mei et filie mee, et de prinia uxore, et de subse quenti uxore; et coniux mea Maria dividat cum ipsis. Terre vero, que comparavi in Cabora, et ibidem alie terre, que mihi evenere de matre mea in Abravivicio, que evenerunt mihi de matre mea, volo, ut habeant filii et filie mee, que sunt de prima uxore; terre vero, que comparavi de Sicirani, et alie terre ibidem, que mihi evenere de matre mea, volo, ut habeant filius meus Andreas et filia mea Agapi cum matre sua Maria. De peculio autem trecenta capita volo, ut habeant filii mei et filie mee, que sunt de prima uxore, et alia trecenta capita de peculio habeant filius meus et filia mea cum matre sua Maria. De pastores quidein Petro et alio Petro et Desiderio, habeant filius meus et filia mea cum matre sua Maria. Ominico cura filio et filia Desidana habeant filii mei et filie mee. Armenta namque dividant omnes filii mei et filie mee, et uxor mea Maria cum ipsis. Cetera namque que sunt infra domo mobilia onmia, que videntur esse, dividant omnes filii mei et filie mee, et uxor mea Maria cum ipsis. Et in Sancto Grisogono dimitto vinea, que emi de Mazulo, et terre de Viculo, que comparavi; servum et ancillam et centum capita de pecora et uno panno de sirico et uno savano. In Sancta Maria uno panno de sirico. In Sancto Petro - - de panno sirico. In Sancto Thoma uno sasavano. In Sancta Anastasia una coppa de argento et uno panno de sirico. Firmino Episcopo dimitto cavallum meum. Petro diacono fratri meo una coppa argentea, et sella argentea. Odolberti Abbatis vestimentum de quirino investito de panno vario, et una lana caprina, et una butte de vino, et uno cavallo. Joanni diacono coopertorio de lecto de quirino investito de sirico et uno feltro parato cum sirico. Ad sacerdotes detur pro anima mea centum capita de peculio, et centum modia de grano, et una bute de vino, et cetere oves atque capre, que remanserint, dentur pro anima mea; et in captivis dentur solidi centum, et nave venundetur, et detur pro anima mea. Et pro anima mea dimitto liberos in primis Marusco cum uxore et filia, et do ei vinea, que comparavi de Constantino Mag. Ominico Calbaroso cum uxore sint liberi. Liberi Cacano filio Butirani, Justo cum uxore sua, et quatuor filii, filio Pricinaco, filio Bribina, Techamida. Milia de Sicirano cum duo filii, uxor Rasinaco cum filio Strieterio, Simissima, Zremilo; omnes isti sunt liberi. Adzanello dimitto vinea, que comparavi de Maria Venetica, et alia facia de vinea, que emi de Barbano de Cresumi. Et si vult uxor mea Maria portionem suam possidere, observet lectum; et si duxerit virum alium, omnia auferre ab ea; et quod si absit unus ex filiis meis, aut filias obierint, omnes fratres ejus, et sorores partem defuncti dividant. Hec cuncta quidem prelibata, Deo auctore, volo firma et stabilia permaneant, et nullus unquam audeat violare. Quod si quis protervus, Deum non metuens, nostre definitioni, parvi pendens, contraire voluerit, iram Dei Omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti incurrat, et maledictionem a CCC et XVIII Sanctis Patribus, et lepra Naaman Syri plenus irremediabilis crucietur, et in novissimo maledictionis cum Diabulo, et ejus tetros ministros, ac Judas Iscariotes, in Gehenne bratro muneretur. Actum hoc tempore, die, loco, et consule ut supra.

Sigil. M. Firmini Episcopo Sanctissimi, Odolberti Abbatis, Petri diaconi commissarii fide hujus descriptionis. Sign. Praestantii Tribuni, Constantino Trib., Vitalis Trib., Gregorio Trib., Dabro Trib., Anastasius Trib., Paulo Trib.

Et ego Joannes diaconus jussus a supra memorato Andrea Priore manu propria ser. atque feliciter post tradit, complevi.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. kötet. Velencze 1775. 39. l.; és Lucius, Memorie di Trau, Velencze 1674. 193. l. Ezen, jogtörténeti tekintetben igen érdekes okmányt, felette hiányosan közölte Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 4. r. 23. l.).