229. 2) IV. Miklós pápa IV. László magyar királyt inti, hogy Benvenuto püspök és apostoli követ tanácsára hajoljon. 1290.

Nicolaus Eqiscopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio L. Regi Ungarie Illustri, salutem et Apostolicam benedictionem. Si sollicite considerationis indagine perscruteris et infra claustrum pectoris sedula meditatione revolvas, evidenter agnosces, tibique lucidis patebit indiciis, quod circa personam tuam Romana Ecclesia, utpote pietatis amica, benignitate plena et amatrix sollicita filiorum materna viscera baiulat, materne servat dilectionis affectum, dum, etsi per insolentie opera, pravitatis actus aususque illicitos, ne dicamus nepharios, que cautius vitare debueras, ab ipsius Ecclesie devotione recesseris, teque a dulcibus eius amplexibus elongaveris, ipsa tamen tue salutis anxia et Regii desideratrix honoris, ne te in precipitium abire contingeret, aut in tam irreparabilem casum ruinosum incurreres, vel in malorum profundum periculosius labereris, te tamquam filium predilectum a via mala pravisque retrahere studiis, ad actus revocare laudabiles et ad semitam salutarem sategit hactenus, et adhuc satagit operosa reducere, studium adhibendo sollicitum, opemque multiplicem tribuendo, ut ex huius sue sedulitatis laboribus optati fructus cumulus proveniret. Credimus etenim Regiam retinere memoriam, qualiter olim felicis recordationis Nicolaus Papa tertius, predecessor noster, ad tuum et Regni Ungarie statum pacificum et tranquillum sollerter intendens, ac ferventer cupiens, ut sedatis omnino, quibus Regnum ipsum tunc temporis operiebatur, fluctibus procellosis, quosque adhuc prohdolor turbo continuate turbationis adauget, Regnum ipsum ad votive stationis contingeret commoda revocari, venerabilem fratrem nostrum ... Firmanum Episcopum ad Regnum ipsum duxit fiducialiter destinandum, commisso in eo sibi legationis officio, ut circa statum huiusmodi posset facilius et efficacius provideri; piequeo memorie Honorius Papa quartus predecessor noster, cum ad eius notitiam pervenisset, quod tu vesanis adherens consiliis Christiana religione postposita, tueque salutis consideratione neglecta, in Divine Maiestatis contemptum cum Tartaris, Sarracenis, Neugeriis et paganis conversationis dampnate commercio confederationem duxeras ineundam, nepharia vivendi specialiter cum ipsis Neugeriis norma sumpta; quodque carissima in Christo filia nostra E. inclita Regina Ungarie, uxore tua, impudenter abiecta, thorum eius fedare presumpseras coniugalem, reddendo te proinde Deo et hominibus odiosum, te ad vite laudabilis studia et salubris conversationis effectum revocare desiderans, tibi paternas et affectione plenas suas litteras destinavit, te ad hoc per se ac alios, etiam salutaribus monitis et attentis exhortationibus inducendo, ut dampnatis Tartarorum et aliorum predictorum erroribus penitus derelictis, predictam Reginam, quam indigne abieceras, non indigne resumeres, ac eam in securo statu conservans et retinens, ipsam maritalis affectionis studio pertractares. At tu per abrupta indevotionis oberrans et ad inobedientie detestande duritiem te convertens, huiusmodi monitionibus et exhortationibus, quas pii patris producebat effectus, parere humiliter, prout nobis clamoris validi revelat assertio, non curasti. Nos autem de tuo et eiusdem Regni statu sollicite cogitantes, et cupientes admodum personam tuam, ne te diutius a gregis caula dominici dispendiosius oberrare contingat, ad meliora favente Domino consilia et ad actus reducere salutares, venerabilem fratrem nostrum Benevenutum Episcopum Eugubinum, exhibitorem presentium, conscilio providum, virtutibus insignitum, ac nobis et fratribus nostris merito sue probitatis acceptum, ad te ac prefatum Regnum Ungarie, commisso sibi in eo ac in nonnulis aliis partibus plene legationis officio, tanquam pacis angelum destinamus. Serenitatem igitur Regiam rogamus, monemus et hortamur attente, quatenus Episcopum ipsum pro Divina et Apostolice Sedis ac nostra reverentia benigne recipiens et honorificentia condigna pertractans, verba eius devote audias et intelligas diligenter, ac eius salubribus monitis, exhortationibus et mandatis tamquam benedictionis filius promptis animis acquiescas, sic te in hiis efficaciter et laudabiliter habiturus, ut eum, qui Regibus et Principibus dat salutem, et quem errores predictos detestabiliter imitans multipliciter offendisti, placatum tibi constituas et benignum, fameque Regie deperditos tiulos non absque uberi mortalium commendatione restaures, ac dicte Sedis gratiam, quam libenter ad filios devotionis extendimus, possis uberius promereri: alioquin dissimulatre non poterit Sedes ipsa, quin contra te tuosque in hac parte fautores procedat spiritualiter et temporaliter, prout iustitia exiget et viderit. Datum Rome apud Sanctum Petrum XIII. kalendas Junii, Pontificatus nostri anno tertio.

(IV. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. 1. k. 362. l.)