199. IV. László király a pozsonyi polgároknak Széplak helységét adományozza. 1288.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis quibus expedit presencium noticiam habituris salutem in vero salutari. Ad universorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus pervenire, quod quia ciues nostri Posonienses per hostilem insultum Regis Boemie, inimici nostri capitalis, fuerunt miserabiliter devastati, ita vt nec habebant vnde se possent sustentare, consideratis ipsorum inedijs et paupertatibus, vt hij, qui de nostris ciuibus aufugerant, in eandem redirent ciuitatem, et per hoc ipsa eadem ciuitas nostra Regalis ampliari ualeat et augeri, quandam villam Zeplak vocatam circa Posonium existentem, in qua hospites ipsius castri Posoniensis resident et morantur, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis vniuersis, videlicet agris, vineis et cybrionibus vinearum earundem, memoratis ciuibus nostris de Posonio, ex certa sciencia et mera liberalitate dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidendam, tenendam pariter et habendam; volentes, ut nullus Comitum Posoniensium vel aliorum quorumcunque, preter auctoritatem ciuium nostrorum, auctoritatem habeat in eandem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes dari fecimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis virri. Th. Dei gracia Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimi CCşLXXXş octauo, V-to kalendas aprilis, Regni autem nostri anno quintodecimo.

(Eredetie Pozsony város levéltárában.)